Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 698, S. 576
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 698, S. 576
Ludovicus dci gratia imperator scmper augustus. Ad perpetuam rei meraoriam. Et si
UTDWIG IV. 1329 IUNI 16. 497
cunctis imperatoriae claritatis celsitudo gratis profluentibus beneficiis quoque copiosis esse deberet ex largifluae suae pietatis debito gratiosa, illos tamen convenit amplioribus ac gratis favoribus circumplecti, qui cunctis temporibus res et personas periculis incursis ex- "ponentes cum sacri imperii fidelibus pondus diei et aestus subire minime trepidarunt. Ve- nientes itaque ad nos prudentes viri consules, commune et homines de Viglevano, fideles nostri dilecti, qui diebus suis smnmae dilectionis fervore, magnalitate operum erga nos ac sacrum imperium Romanorum, ut multiplicetur, claruerunt, supplicantes humiliter et de- vote, quatenus ex imperatoriae celsitudinis consueta clementia ipsis omnia privilegia, im- munitates, libertates, exemptiones, honores et concessiones ipsorum praedecessorum, sub quacunque forma, concessione seu expressione verborum per divos praedecessores nostros imperatores Romanos confirmare, ratificare, approbare, ac etiam de novo concedere dig- naremur, quorum privilegiorum omnium tenor sequitur in haec verba videlicet: — In no- mine etc.1 — Nos itaque considerantes ignitae devotionis zelum, quo dictum commune et homines nostrae camerae peculiaris dicti loci de Viglevano intrepidi erga nos et sacrum Romaniun imperium inultis iam retroactis temporibus viguerimt, ipsorum rogationibus et affectatis petitionibus ostia augustalis clementiae non resserantes, omnia privilegia, immu- nitates, libertates, beneficia, gratias, honores et concessiones datas seu concessas per divos principes imperatores Ronianos praedecessores nostros communi -et hominibus antedictis, quae in supradictis privilegiis continentur, gratas et ratas habentes praesentis rescripti patrocinio roboranius et confirmamus, approbamus, ratificamus, ac de novo concedimus ac innovamus. Insuper in favorem dicti communis et hominum omnes podestarias et vicaria- tus factos per quoscunque super commune et homines praedictos personis quibuscunique, et specialiter per nobilem Bertoldum comitem de Niffeu 2, olim in partibus Italiae nostrum vicarium, Calcino de Torniellis ac Luchino Vicecomiti, praeterquam factos per nos, repre- salias quoque concessas contra ipsum commune et homines communibus et hominibus Me- diolani, Papiae, Vercellarum et aliarum civitatum quarumcunque et communitatutn, tenore praesentium penitus revocamus et nullius volumus obtinere roboris firmamentum, quia omnia et singula annullamus, cassamus et irritamus, et cassa et irrita esse volumus ipso facto. Ad haec exuberantia pietatis omnes glareas, quae hucusque accreverunt vel accres- cent imposterum super flumen Ticini siti in territorio loci seu burghi praedicti, si nulli alii de iure pertineant, communi et hominibus supplicantibus ipsorumque successoribus cum omnibus emolumentis et commodis perpetuo in feudum concedimus et donamus, inhibentes sub obtentu favoris et gratiae nostrae, ne quis eos cuiuscunque status existat super dictis glareis aliquo modo molestet, impediat vel perturbet. Nulli ergo omnino homini liceat hanc satisfactionis, approbationis, confinnationis ac etiam novae concessionis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem contravenire praesumpserit, praeter in- dignationem nostram poenam centum marcarum auri puri, quarum medietatem fisco nostrae imperialis camerae, reliquam vero iniuriam passis applicari volumus, ipso facto se noverit incursurum. In cuius rei testimonium praesentes litteras edi, nostraeque maiestatis sigillo iussimus communiri.
Datae Papiae, sexto decimo kalend. iulii, anno millesimo trecentesimo vigesimo nono, indictione duodecima, regni nostri quintodecimo, imperii vero secundo.
Nach dem drucko: Biffignandi Buccella Mcmorie istoriche della citti e contato di Vigovano, (Vigcvano- 1810) s. 255, mit der angabe, dass das orig. sich im stadtarchive befinde. — Reg. Lud. nr. 2967. — 1 Folgen dio privilegien Heinrichs IV d. d. 1064; Friedrichs II d. d. 1220 oct. 20 und 1221 (1220) mai 21 und Heinrichs VII d. d. 1311 marz 5; abgedruckt oben nr. 63 und 682 und Huillard Hist. diplom. Frid. II 1, 877. 785. — « Dr. Nisler.
Bohmcr Acta linp. 32
498 LUnWTO IV. 1329 IUNI 21.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 698, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/e59e9f28-b969-4c01-933a-dff2a44245e7/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success