Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 624, S. 534
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 624, S. 534
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 624, S. 534
Heinricus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani im- perii fidelibus presentes litteras inspecturis, graciam suam et |i omne bonum. Religio munda et immaculata deo placens, quam sacer cysterciensis habitus et ordo demonstrat, sic sin- cere caritatis et dilectionis vinculo mentem regiam I attrahit et inducit, quod ipsius honorem et commodum ac incrementa profectuum nos delectat ubilibet procurare. Quidquid enim monasteriis vel ecclesiis seu personis deo dicatis offerimus aut boni fecerimus per nostre clemencie largitatem, hoc in gazaphilacium thesauri celestis reponimus tamquam in loco tuto, ubi nec a fure furatur, nec a tinea demolitur, proinde recepturi sicut speramus eterne vite premium salutare. Sane religiosorum vironmi. . abbatis et conventus monasterii in Bomgarten, Argentinensis dyocesis, cysterciensis ordinis, peticio nobis exhibita continebat, quod cum mons dictus Eychelberg iuxta monasterium ipsum situm habens, cuius proprietas nobis et imperio pertinet, sit ipsis et eidem monasterio ad ipsius boni status conservatio- nem utilis plurimum ac etiaiu pro suis usibus et indigenciis oportunus, ipsis et dicto ino- nasterio montem eundem tradere et donare celsitudo regia dignaretur. Nos qui inter cetera dicti ordinis monasteria circa prefatum monasterium in Bomgarten et conventum ibidein tura propter eiusdem conventus conversationein honestam et devotam vitam ac bone faine sue fragranciam, tamen etiam propter altare, quod idem conventus in eodem monasterio de novo construxit, ubi karissime consortis nostre quondam Margarete inclite Romanorum regine memoria colitur et in ipsius anime reinediunt divina misteria iugiter celebrantur, afficimur intime caritatis affectu, dictorum abbatis et conventus votivis supplicationibus inclinati ob honorem et reverentiam sanctissimi lohannis precursoris domini baptiste Iesu Christi, patroni dicti monasterii, in cuius nativitatis sollempnitate, de qua multi gaudebunt et gavisi sunt, huiusmodi preces devote pro largicione niontis predicti nobis oblate fuerunt, necnon in remedium seinpiternum aninie dicte consortis nostre prefatum niontem Eychel- berg, necnon omnem proprietatem et ius, quod in eodem nobis et iinperio pertinet, sepe- dictis . . abbati et conventui ac monasterio in Bonigarten de plenitudine potestatis regie ex certa scientia donamus, concedimus, appropriainus ac eorumdem perpetuis usibus appli- cainus. Statuentes et sub indignationis nostre pena gravisshna firmiter inhibentes, ne ali- qua deinceps persona, alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, aut communitas civitatis, oppidi sive ville ipsos abbatem et conventum ac momisteriuin in Bomgarten in huiusmodi largicionis nostre dono contra tenorem prp.sencium audeat molestare seu quomodolibet im- pedire. Quod qui secus fecerit, preter indignationeiu regiain, quam ex hoc incurret, centum marcas argenti puri pro pena componat, inedietatein fisco nostro, reliquam vero prefato monasterio totaliter applicandain. In ctiius rei testimonium presentes iitteras nostre maie- statis sigillo iussiinus communiri.
HEINRICH VII. 1312 IÜNI 24. 455
Datum Ruine »pud Milicias, viii. kal. iulii, iudictione x., anno domini millesimo tre- centesimo duodecimo, regni vero nostri anno quarto..
Aus dem *orig. zu Strassburg. Von der besiegelung nur die gelb und grüne seide. — Reg. Henr. nr.. 487. — Wegen des ausstellungsortes vgl. Reg. Henr. nr. 483.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 624, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/ecb8c699-2d48-49e4-83f4-a05f7fbae6ae/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success