Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 4, S. 81
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 4, S. 81

Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 4, S. 81
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto dei gratia rex. Notum sit omnibus fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos per interventum fratris nostri Bru- nonis Veronensem congregationem cum canonica ipsius ecclesiae sub nostri mundiburdii tutelam accepimus, cum onmibus que habent aut imposterum habituri sunt familiis et car- tulariis, omnibusque rerum suarum auuniniculis. Nec non et illa duo xenodochia, unum quod obtulit Notkerius sanctae ipsius ecclesiae episcopus, aliud quod obtulit Dagibertus diaconus-, unum quod nominatur State, aliud quod est infra ipsam urbem cum ecclesia sancti Sebastiani, et omnia illuc aspicentia inibi confirmo eo tenore, quod sub nostrae per- maneant ala defFensionis, nostraeque providentiae imunitate perpetua. Prohinde yolumus ut nullus iudex publicus aut ulla iudiciaria potestas aliquam his exerceat potestatem in vicis aut in castellis aut in libellariis. Ad hanc ergo confirmationem iussimus hoc praesens praeceptum couscribi et nostra auctoritate muniri, manu nostra signatum et annuli nostri impressione roboratum. Siquis autem infringat centuni auri pondera subactus exsolvat. Signum domni Ottonis serenissimi regis.
Brun1 cancellarius ad vicem Frithurici2 archicancellarii recognovi. Data septimo idus octobris, anno incarnationis domini nostri Iesu Christi dcccc.lii., indic- tione x., anno regni Ottonis regis in Francia xvi., in Italia i. Actum Papia. In dei nomine feliciter. Amen.
Nach dem drucke: De Dionysiis Do duobus episcopis Aldone et Notingo (Veronae 1758) s. 120. — Stumpf nr. 198. — 1 Dr. Brunus. — * Dr. Fritharici.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 4, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/f2d3105e-fa62-4411-bdb5-48c5ab051576/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success