Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 225, S. 288
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 225, S. 288
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 225, S. 288
In nomine sancte et individue trinitatis. Otto quartus divina favente clementia Ro- manorum rex et semper augustus. Quoniam stabilem christianoram principum caritatem operari plurima bona ad multoram utilitatem evidenter novimus, et viros sapientes et rec- tores regnorum suorum notos habere et amicos semper curaviraus, Petrum Ziani, virum egregrium et clarissimum Venetiorum ducem, quem lucem sapientie et totius ubertate ho- ne«tatis predicabiliter pollere manifestum est, habere notuin et amicissimum ad decus im- perii nostri stabilitate perpetua decrevimus. Ad cuius rei evidentiam dilectionem ipsius toto cordis affectu complectentes, in confirmandis illis que ab antecessoribus nostris suis antecessoribus collata sunt.et confirmata, libenti animo voluntati et petitioni ipsius, sicut carissimi. amici nostri, per omnia satisfacere studuimus. Hac igitur ratione omnino uniti, nostram utriusque dilectionem rationabiKter observavimus, et in multis magnisque negociis pubblicis ac privatis eius sineeram dilectionem ac preclaram sapientiam imperio nostro et nobis, nostrisque fidelibus [utilem] existere probavimus. Et quia ipsius rei efficacia et saptentum iudicio sapiens atque discretus Venetici regni rector extitit, et egregia fides et pure dilectionis exhibitio quam semper erga nos habuit et riostrum imperium, eum in om- bus nobia commendabilem exhibuit, dignus eius et honestus interventus apud nostram regalem maiestatem locum utpote amici carissinii et viri sapientissimi venerabiliter obtinuit. Igitur. nuncios ipsius Rogerium ■Permarinum et Marinum Dandulum, quos ad nostram de- stinavit presentiam, eo quo decuit honore suscipientes, ob sinceram et venerabilem eius dilectionem quidquid ipse dux et Venetici ducatus ecclesie et populus ex antiquo per mul- tos annos [in] imperii nostri potestate, secundum quod in preceptis nostrorum antecesso- rum imperatorum et regum continetur, et in pacto Ottonis et Henrici, Lotharii et Federici inclyte recordationis imperatoruin legitur, iuste et legaliter. tenuit et habuit, et per hanc nostram regalem paginam renovamus et confirmamus, ita quidem Ht pars parti nihil ma- lignum aut iniustum, sed semper quod rectum est in pmnibus actionibus et rebus facere presumat, et si, quod absit, aliqua malitia vel lesio inter partes commissa fuerit, et per huius federis decreta tergatur, et facta satisfactione a rebelle et transgressore- parte ad pactum observandum hec series federis per cuncta inviolabiliter annorum curricula semper maneat, remota contradictione vel iinpugnatione tam nostra, quam omnium successorum nostrorum, quia iniustum videtur, ut aliquis vel suis vel equis sanctionibus oppugnare ni- tatur. Et ut maxime notentur specialiter vicini populi tam ex nostro regno, quam ex pre- dicto ducatu Veneto, a quibus omnino hanc pactionis institutionem observandam esse
OTTO IV. 1209 AtJG. 19. ' _>ll
decerninms, hi sunt ex nostro scilicet iure: Papienses, Mediolanenses, Cremonenses, Ra- vennates, 'Comaclenses, Ariminenses, Pisaurenses, Cesenenses, Fanensesl, Forolivienses2, Lucehses, Pisani, Ianuenses, Faventini, Senogaglienses, Anconitani, Humani, Firmenses, Veronenses, Istriehses, Placentini, Florehtini, Ferrarienses, Montesilicenses, Gavellenses3, Vicentini, Padovani, Tervisani, Cenetenses, et cuncti de nostro Italica regno, sive qui. modo sunt vel qui imposterum futuri sunt. Ex predicto vero Venetorum iure sunt: Rivo- altenses, Methamaucenses, Torcelenses, Clugienses, Pallestrinenses, Caputargolienses4, Brondulienses, Lauretanenses, Murianens.es, Amiani, Buriani, Equilienses, Caprulenses, Civitatenses, Finienses, Gradenses et cuncta generalitas populi Venetici, sive qui modo sunt vel futuri sunt. Confirmamus itaque Veneticorum [fines] a nemine nostrorum inquie- tari, invadi, vel minorari debere, sed libere et absque ullo impulsu, que retro ab annis poscederunt multis, deinceps possideant. Proprietates vero et predia, que habere videntur tam ipse dux, quam suus patriarcha, nec non episcopi, abbates et ecclesiae sanctae dei et reliquus populus Venetus sibi subiectus infra potestatem imperii nostri, sive in campis, sive in domibus, pratis, silvis, vineis, paludibus, salictis, sationibus, piscationibus et ceteris possessionibus quiete possideant et absque cuiusquam insultantis machinatione aut lesione sive sinistra quapiam tergiversatione, ita ut nemo contrarietatem eis inde facere presumat, nec etiam venationes aut pabulatus sine eorum licentia exerceat, neque molestiam ibi resi- dentibus inferat, neque aliquaiu navem ipsorum Venetoriun in aliqua parte nostri imperii periclitantem predari, seu hominibus naufragium patientibus aliquam controversiam inferre presumat. Quod qui fecerit componat centum libras auri purissimi illis quibus iniuriam intuierit, et res dominio possidentium mancipentur, et quiete liceat possessoribus illas tenere ac frui. Quod si excursus inter partes factus fuerit, ipsa persona, que in capite fuerit ad eamdem malitiam facieiidam infra sexaginta5 dies tradatur, et omnia que fuerint ablata, restituantur in duplum. Quod si ipsum dupluin compositum non fuerft vel persona ipsa tradita non fuerit infra sexaginta5 dies, ut dictum est, tunc per unamquamque personam, que ipsam malitiam perpetraverit, componantur auri [solidi] quingenti. Si furtum inter partes fuerit factum, in quadruplum restituatur. Sed si servi et ancille inter partes con- fugerint, cum omnilms rebus quas secum detulerint reddantur, et iudex qui ipsos fugitivos reddiderit, accipiet pro unoquoque singulos solidos auri, sic tamen ut si amplius [requi- ritur] per saeramentum, dominis illoriun idonea satisfactio fiat. Si vero iudex aufe aliquis ipsos fugitivos susceperit et eos reddere negaverit, et exinde fugerint, tunc pro unoquoque fugitivo componat auri soUdos septuaginta duos. Quod si dubium fuerit [etj denegaverft iudex vel auctor loci fllias, in quo fugitivi fequiruntur, tunc prebeant sacramentum duo- decim electi, quod ibi suscepti non fuerint nec illos habeant nec in scientia illorum sint nec aliquas res illorum habeant secum» Si hoc autem distulerit facere, post primam et secun- dam contestationem presentia testium peractam per iussionem sui iudicis liceat pignorare hominem de ipso loco, ubi causa requiritur, ita tamen ut ipsiun pignus [post peractam iustitiam per integrum reddatur. Et hullatenus liceat alicui pignus] accipere per alia loca, nisi ubi fugitivi aut cause requiruutur. Et si pignoratio perveuerit, non presumat aliqua pars pro pignore aliam pignorare, sed expectet usque ad audiendam causam, ita sane ut cause infra sex mensium spatiiun fiant, et sint cause finite, reddens prius quod ex iudicio condemnatus fuit, et postea suum recipiat. Nam si quis de alio Ioco pignus tollere pre- sumpserit aut sine causa tulerit aut aliquem pro pignore pignotaverit, in duplum quod tulerit restituat. Si vero equi aut eque seu armenta aut aliqua quadrupedia furtim fuerint sublata, in duplum restituantur, si ipsa aberraverint, onmino restituantur.- Quod si post
14*
212 -• OTTO IV." 1209 AtlG.. 19.
priiuam et secuudam. contestationem minime reddita fuerint, tunc pignoratio fiat de. loco, ubi hec requiruntur, usque dum pars parti satisfaciat, et post satisfactionem. reddantur pignora ipsa. Et hoc statutum est, ut si fugitivus seu res reddita fuerit, vel si per sacra- menta satisfactio adimpleta fuerit, modis omnibus pars parti securitatem faciat. Si quis vero extra meniorata capitula pignorare presumpserit, caiisam perdat, et quod tulit resti- tuat. Negocia autem inter partes fiant, et liceat dare et accipere quidquid inter eos con- venerit sine aliqua violentia vel coritrarietate, ita ut-eqHa conditio utrarumque partiiun negotiatoribus conservetur. Ripaticum autem et quadragesimum Ven.etis detur secundum antiquam consuetudinem. Ipsi vero-Veneti per totum imperium et per totam terram, quam vel nunc habemus vel imposterum deo auctore habituri sumus, liberi sint ab omni exac- tione et datione-. Licentiam habeant homines ipsius ducis ambulantli per terram sive per flumina totius imperii nostri; similiteret nostri per mare usque ad eos et non amplius. De hoc convenit, quod si que lesio evenerit inter partes legatarii non detineantur, si vero de- tineantur, relaxentur et componantur eis solidi trecenti. Quod si, quod absit, occisi fuerint, componantur parentibus eoriim mille solidi pro ipsis, et ipsa persona- tradatur in manus earum. Si quis autem inter partes causam habuerit, vadat semel vel bis cum epistola iu- dicis sui. Si ei iustitia facta non fuerit infra dies [quattordecim, si ipse homo unde iustitia requiritur infra ipsum locum fuerit, infra dies] septem licentiam habeat pignorare iudex, qui ipso tempore ordinatus fuerit infra-causam. suam quantum ipsum debitum erit, et ipsum pignus usque ad determinationem cause teneatur. Quod si antesteterit pignus, com- ponantur solidi xii.6 causa manente, ut pro eo iterum pignoratio fiat ubi potuerit in finibus ubi causa requiritur. Si tamen ubi iudicium ambabus partibus annunciatuin fuerit, resi- dentibus duobus de utraque parte ubi causa requiritur, quod ipsi per evangelimn termina- verint, -pars parti satisfaciat. Addimus autem, quod si quis homicidium perpetraverit,. modis omnibus ipsi et quanti mixti fuerint in hoc homicidio ligati tradantur. Quod si fac- tum non fuerit pro unaquoque persona componantur auri solidi trecenti. Simili pena. de- cerniinus damnandum, quipn] communibus mercatis tumultum populi excitans homicidium perpetraverit. Quod si tumultus sine homicidio aut plaga. sedatus fuerit, componat pro excitatione solidos auri trecentos. Si aliqua pignoratio in silva fieri debuerit, sine homi- cidio fiat. Et si, quod absit, homicidium factum .fuerit, pro libero homine componantur solidi tr,ecenti, et pro servo quinquaginta. Si plaga facta fuerit, unde [non] moriatur, pro libero homine solidi quinquaginta, pro servo triginta. Statutuni est ut de rebus sanctarum ecclesiarum dei nullus pignorationem faciat, excepto si cum sacerdotibus causam habeat, et ante compellatio fiat semel vel bis; nam qui aliter presumpserit, duplum componat, et si nesciens pignoraverit, preUeat sacramentum et sit solutus, pignusque salvum restituat. Et hoc stetit de capulo, quod Rivoaltenses, Methamaucenses, Albionenses, Torcelenses, Amiani fe.cere retro ab annis multis, habeant licentiam faciendi secundum antiquam con- suetudinem sive per flumina, sive per mare. Equilienses vero capulari debent in ripa sancti Zenonis usque in fossam Methamauci et Gentionis secundum consuetudinem, omnem arborem evehere in carro aut ad collum, quantum sibi placuerit et habeant licentiam pecudes in ipsis finibus pascere vel pabulari. De finibus Civitatis Nove statuimus, ut tenninatio que a tempore Luitprandi regis facta est inter Paulationem ducem et Marcellum magistrum militum, deinceps manere debeat, idest de Plave maiore usque in Plavem siccam; pecudes quoque ac greges cum securitate pascere debent. Capriani' vero in silva Foroiuliana ubi seraper capulavere, capulari debent. SimiUter Gradenses secunduiu antiquam consuetu- dinemin silvis Foroiulii capulum facieut. Confinnamus etiam Lauretanis, ut quantum aqua
OTTO IV. 1209 .AUG. 19. • • 213
salsa continet, et eorum subiaceat potestati. ■ Et nullus princeps vel pauper aliquem Ve- ■netum8 distringere aut Iegem facerede aliqua habita substantia, aut [ad] placitum ducere, nisi in presentia illorum ducis, aut fodrum tdlere- de illorum terris, que in nostro sunt im- perio, aut bannum mittere tam de doniinis habitantibus in Venetiis, quam de eorum ho- minibus ubicumque habitantibus iustitiam aliquam accipere presumat, nisi in presentia dominorum suorum. Confirmamus ut pars parti de causis ecclesiarum et monasteriorum omnimodam iustitiam faciat. Voluinus ut pro una libra denariorum Venetorum ab 9 uno homine sacramentum [recipiatur]; etsiusqueadduodecim10 libras denariorum Venetorum, duodecim electi iuratures addantur; nam si.ultra duodecim10 libras questio facta. fuerit, iuratores ultra duodecim10 non accedant. Statuimus etianide pigrioribus, que iriter partes facta fuerint, ut si qua de eis contentio orta fuerit, tribuatur arbitrium iurandi soli qui pignus habuerit sine electjs; de captionibus vero simili modo agatur. Promisit cunctus ducatus Venetus nobis et successoribus nostris pro huius pactioriis- federe annualiter omni roense martio [persolvere] libras denariorum suorum quinquaginta et totidem libras pipperis et unum pallium. Si quis igitur dux vel marchio, comes vel vicecomes, aut aliqua magna vel parva persona huius nostre regalis pagine violator extiterit, quod ihinime credimus futurum, sciat se eompositurum pro pena auri optimi libras mille, medietatem fischo im- periali et medietatem duci Venetiarum. Quod ut verius credatur et ab bmnibus diEgentius obsenretur, hanc paginam .'coiroborantes sigilli nostri impressione.iussimus insigniri.
Huius rei testes suirt: Albertus Magieburgeosis archiepiscopus, Otto Wirceburgensis episcopus, Sifredus Aiigustensis episcopus, Ludovicus dux Bavarie, Bernardus dux Carintie, Otto dux Meranie, Azzo marchio Estensis, comes Artmannus de Virteriibergh, Albertus de Entse, Enricus mareschallus de Callindin, Waltherus pincerna de Schiphen, Enricus cairierarius de Ravensperc, et alii quamplurimi. .
. Signum domini Ottonis quarti Romanorum regis invictissimi. Ego Conradus Spirerisis episcopus regalis aule cancellarius vice domini Teoderici .Coloniensis archiepiscopi totius Italie archicancellarii recogndvi. . Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.cc.ix., indictione xii., regnante domino Othone quarto Roinanorum rege glorioso, anno regni eius duodecimo. Data in castris apud curtem Valeam1per mani,un Waltheri regalis aule prothonotarii decimo quarto12 kal. septembris.
Valentinelli aus abschr. des Codex Trevisanus auf der bibl. Marciana, hs. Lat. X, 181 f. 199 und 310 p. 415. — Reg. Ott. nr. 72, woher die namen der zeugen berichtigt. — Vergl. mit den abdriicken der TertrSge d. d. 967 dec. 2, 1111 mai 22, 1220 sept. 20. — 1 Hs. nochmals Arimi- nemet, wahrend die in den andern vertragen genannten Fanemei fehlen. — * Foroittliemet f So in den andern vertragen, welche Foroliviensee und Faventini nicht nennen, — 3 Hs. Gavehemes. — 4 Hs. Camparoglienses. — 1 Hs. guadraginia. — 6 Hs. xv. — 7 Hs. capulare. — 8 Hs. veslrum. — 9 Hs. vel. — 10 Hs. quindeoim. — 11 Hs. Valea vel 'Valum. — 11 quinto? Pertz im archive der gesellschaft 3, 602 und danach Bahmer setzen die urk. zu aug. 18; doch stimmt aug. 19 wenig- stens dann besser zum itinerar, wenn der ausstellort wirklich Valeggio ist.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 225, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/f3b0823e-9cdb-47c6-a356-9eec9e2d96d6/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success