Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 887, S. 718
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 887, S. 718
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 887, S. 718
Innocentais episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis populo Cremonensi saluteni et apostolicam benedictionem. Inter cetera, que dilecti filii Talamacius iudex et magister Nazarius nuntii vestri, viri providi et fidèles, in nostra proposuere presentía constituti, nobis exponere iuraverunt, quod vos quasdam e terris ecclesie, que fuerunt clare memorie comitisse Matildis, adhuc a fautoribus reprobi Ottonis detentas, vobis sub annuo censu desideratis concedi. Noveritis autem nos nobilem virum Salinguerram et nepotes eius, qui terras tenent easdem, per venerabilem fratrem nostrum . ; Regiiium episcopum et . » ab baten! Fontis vivi fecisse requin iam dudum, qui usque ad octavas beati Petri próximas terminum postulavit, promittens quod tunc personaliter nostram adibit presentiam super hoc mandatis nostris humiliter pariturus. Cui cum terminum concesserimus postulatiini, indecens esset et ab apostólica gravitate penitus alienum, ut eo non expectato de terris disponeremus aliquid antedictis; quarum etiam possessionem, cum nobis resígnate fuerint, resumere volumus per nostros nuncios, quia non bene caveretur inri ecclesie, si terre pre- dicte ad alios transferrentur, antequam ecclesia ipsa possessionem resumeret earundem. Cum autem plene in nostram redierint potestatem, earn gratiam, quam aliquibus fidelibus et devotis ecclesie viderimus faciendam, vobis tanto libentius faceré disposuimus, quanto vos specialiori amplectimur caritate. Vos igitur in apostolice sedis devotione taliter per- sistatis; presertim super ncgotio imperii féliciter consumando, eidem pro ut incepistis viri- liter assistentes, quod vestre devotionis obsequio promerente, cius debeatis in hoc et aliis gratiam mérito expectare.
Datum Viterbii, v. kalendas iulii, pontificatus nostri anno septimodecimo.
Cereda aus dem archive zu Cremona, G. 48.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 887, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/f4a9dbbc-e1b4-4e1f-a97b-e4542ca25d4c/charter>, accessed at 2025-01-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success