Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 306, S. 357
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 306, S. 357
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 306, S. 357
Heinricus dei gracia Romanorum rex et semper augustus. Universis imperii fidelibus, quibus presens scriptiun exhibitum fuerit, gratiam suam et omne bonum. Noverint uni- versi presentes et futuri, quod nos ob devotionem dilecti principis nostri Bertoldi Argen- tinensis episcopi et ecclesie sue compositionem inter serenissimum dominum imperatorem patrem nosfrum et nos ex una parte, et dominum episcopum et suam ecclesiam ex altera super controversia diutius agitata, quemadmodum apud Spiram per nos, sicut ex literis nostris liquet, manifeste noscitur approbata, sic in perpetuum ratam et firmam habemus eandem, promittentes, quod a prima epyphania domini ad annum per dominum impera- torem patrem nostrum ipsam cum litteris eiusdem solempnibus faciemus in omnibus appro- bari pariter et confirmari. Et quia nobis idem episcapus feodum nostrum, quod ab ecclesia ipsa diu requisivimus, concessit liberaliter sub ea forma, sicut in compositione continetur memorata, actionem omnem et ius universum, quod in onmibus bonis bone memorie comi- tisse de Dagesburc, filie comitis AJberti, ab eodem episcopo a marchionibus Hermanno et Heinrico de Baden ratione successionis hereditarie eiuptis, competit vel competebat, in manibus resignavimus et renunciamus eisdem in tantum, quod etiam uec ratione donacionis seu venditionis vel alia aliqua de causa prefatum episcopum aut aliquem suum successorum vel per nos vel per alium aliquem impetenius, vel aliquatenus impediemus. Castrum etiam novum.ante Girbaden [noviter edificatumj ante nativitatem domini instantis ;uini tradetur in prefati episcopi potestate. Et hec omnia supradicta per dominum imperatorein patrem nostrum, sicut et de compositione preiuissum est, faciemus usque quaque efficaciter obser
280 HEINRICH (ТП). 1226 NOV. 28.
vari. Adeo quod si dominum imperatorem patrem nostrum ad observanciam et appro- bationem supradictarum inducere nequiremus,. scilicet quod patentes1 sue littere et sol- lempnes omnia supradicta continentes episcopo memorato vel suo successori usque ad tempus de compositionis observancia superius pretaxatum per nos date Hon fuerint, ad so- lucionem mille marcarum argenti nos obligamus eidem vel suo successori, pro qua summa pecunie Castrum Wichersheim cum suis omnibus pertinentiis titulo pignoris ipsi episcopo obligamus sub ea forma, quod idem episcopus Castrum prefatum fratribus de Hohenstein, Heinrico et Alberto medio tempore custodiendum cominendare tenetur; ita quod si littere domini imperatoris patris nostri memorato episcopo vel capitulo Argentinensi date fuerint, ■ nobis castrum idem fratres resignabunt. Venmi si, prout dictum est, date non fuerint, dicti fratres vel alter eorum episcopo vel capitulo, si episcopus non tuerit, castrum sine dolo et fraude usque ad solucionen] plenariam supradicte pecunie tenendum reddent memoratum.
Testes vero qui prelibatis interfuerunt hii sunt: venerabiles H. Herbipolensis, S. Au- gustensis, II. Eistetensis episcopi, H. prothonotarius, prepositus Argentinensis, L. illustris Bavarie dux, marchio de Baden, С. burgravius de Nurinberc, comes Egeno, H. comes de Dilingen, II. nobilis de Lichtenberg O. de Ohsenstein, E. dapifer de Walpurc, C. et E. de Winterstett et Dieto de Rafensburc, V. scolasticus, A. camerarius Argentinensis, et alii quam plures, loco et tempore, prout iustum fuerit, nominandi. Et ut memórate firmius conserventur, presens scriptum sigillo nostro et venerabilis Th. Trevirensis archiepiscopi, necnon principum supradictorum fecimus communiri.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.cc.xxvi. Datum apud Herbipolim in solempni curia nostra, iv. kalendas decembris, indicdone xv.
Grandidier aus dem salbuche des domcapitels топ Strassburg. — Unvollständig gedr. Schiipflin Alsatia dipl. 1, 357 und danach Huillard Hist. dipl. 2, 900. — Keg. Henr. nr. 124. — Vgl. die unten abzudruckende urk. Beg. Reichss. nr. 82.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 306, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/f4ccd78d-4d11-44e8-941f-567f2a12df82/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success