Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 939, S. 766
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 939, S. 766
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 939, S. 766
Clemens episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis magistris Bernardo de Casti- neto et Bartholomeo abbati de Trebis capellanis nostris, uec non capitaneis, confalonariis, sapientibus et omnibus de consortio Cremonensi salutem et apostolicam benèdictionean. Speramus a domino factum esse, qui corda fidelium sui Spiritus illustratione fecundat, quod mentes vestras ad ipsum tamquam benedictionis filii dirigentes in civitate Cremonensi con sortium pacis et fidei statuistis, per quod ibidem fidei catholice cultus vigoris incrementa suseipiet, eadem civitas, que dissensione fluetuavit intestina diutius, divina favente demen tia sUtum paeificum obtiuebit. Iluiusmodi quoque consortium per capitula distineta for matera vos filii capitanei, confanonarii, sapientes et alii servare perpetuo promisistis, astringendo vos ad hoc corporalibus iuramentis, pro ut in litteris inde confectis plenius continetur. Cupientes igitur ut opus tarn fruetuosum et utile robur obtineat perpétue fir- mitatis, predictum consortium et omnia, que in série continentur ipsius, auetoritate apostó lica confirmamus et presentís scripti patrocinio communimus, tenorem predictarum littera- rum de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, qui talis est:
Ad reprimendas fallaces vulpecularum astutias, que vineam domini sabahot subdolis machinationibus destruere moliuntur, quandam ficte sanetitatis speciem ex operibus, que fundamento recte et catholice carent fidei, non sine fermento ypoerisis pretendendo, ut licentius sui perversi dogmatis virus effundere valeant in rudis semplicitatis homines et eos, qui nondum plenam instructionein vere fidei suseeperint, incitari debet mens et intentio cunetorum fidelium, ut invócate tiuxilio desuper illius, qui regit in virga férrea, si omni errore deposito ad Cognitionen) ipsius et cultum vere fidei suos ánimos non informent et a sua insania resipiscant, tunc seducti nefandis suasionibus humani generis inimici tamquam
REICHSSACHEN. 12&7 MARZ 31. 687
vas figuli confringantur et ut platearum lutum fetidum deleantur. Quapropter nos niagister Bernardus de Casteneto canonicus Aurelianensis et Bartholomeus abbas sancti Theodori de Trebis, domini pape capellani et nuncii, de religiosorum virorum consilio et commimis Cremone expresso consensu cum dei omnipotentis auxilio, confisi de intercessionibus vir- ginis gloriose, ordinamus ad ipsius dei et predicte virginis laudem [et] gloriam, et honorem domini nostri Clementis pape iiii. et sancte Romane ecclesie et augmentum cultus fidei christiane, in civitate Cremone quoddam consortium, quod cognomiuetur Consortium Fidei et Pacis, quod consortium cum dei adiutorio perpetuis temporibus perseveret. Erit autem omnium et singulorum dicti consortii officium principale persequi et comprehendere here- ticos, credentes eorum, receptatores, defensores et quocumque modo fautores onmes et singulos, quocuinque nomine censeantur, in civitate et districtu Cremone iuxta fonnain iuramenti, quod prestabunt dicti consortii singuli, inferius annotatam. Erit et eorundem officium civitatem et districtum Cremone conservare in devotione et obedientia sancteRo- mane ecclesieet domini nostri summi pontificis et suorum successorum canonice electorum; nec non et resistendi quibuscumque volentibus facere in civitate et districtu predictis sedi- tionem seu tumultum, aut pacem infringere in aliquo auctoritate sedis apostolice reforma- tam aut etiam reformandam; et in omnibus premissis et aliis, que spectent ad bonum regimen, dare potestati, que pro tempore fuerit, indefesse consilium, auxilium et favorem. Sane in predicto consortio non recipientur, nisi viri catholici et qui bonum statum sue de- siderent civitatis. Et si forsan aliquis recipi peteret, qui esset de crimine notatus haeresis etiam vel suspectus, non recipiatur ad illud, antequani se purgaverit ad notitiam inquisi- torum seu inquisitoris heretice pravitatis eiusdera, qui a sede apostolica pro tempore sunt deputati, aut ad eorundem inquisitorum seu inquisitoris notitiam pro predicto crimine cuin omni mansuetudine penitentiam egerit salutarem. Omnes autem et singuli prefati consortii potestati civitatis Cremone, ut alii Cremonenses cives, suberunt secundum deum et iusti- tiam et dicte sue civitatis statum pacificum et tranquilluiu. Regetur autem dictum consor- tium perviginti quatuor capitaneos, scilicet sex per portam, et octo confanonarios, scilicet duos per portam, viros catholicos bene et laudabilis opinionis, qui de ipso consortio pre- sentibus et consentientibus . . priore fratrum predicatorum et . . custode fratrum minorum vel guardiano, si custos absens fuerit, qui pro tempore fuerit, quolibet anno ad dictum regimen cum omni paritate in kalendis martii eligentur. Tottun vero predictum consortium et dicti capitanei et confanonarii facient et disponent in factis maioribus, que fuerint ordi- nanda et disponenda, et cum fratrum predictorum consilio et assensu. Si autera aliquis dicti consortii aliquo tempore inventus fuerit hereticorum cuiuscumque secte credens, fautor seu defensor, receptator aut quocumque modo adiutor, incontinenti cum hoc per inquisi- torem seu inquisitores, qui pro tempore fuerint a sede apostolica deputati, dictis capitaneis et confanonariis extiterit nunciatum et per eos dicto consortio, omnes et singuli cum pote- state, qui similiter pro tempore fuerit, facient et curabunt, quod ille quicuraque fuerit bonis omnibus spoliatus sine spe venie dainnatione perpetui exilii percellatur. Ordinamus etiam, quod si aliquis dicti consortii rixas cum quibuscumque vicinis suis vel alio ausu teinerario presumpserit suscitare in civitate vel districtu Cremone, si omni morositate explosa se de hoc ad notitiam dictorura fratrum et omnimodam voluntatem neglexerit emendare, vel tu- multum seu seditionem fecerit, et hoc sufficienter fuerit dilucidis probationibus declaratum, ab ipso consortio illico in perpetuum expellatur, et per potestatem communis aliter etiam puniatur, ut de sapientium consilio rationabiliter vidcbitur puniendus. Nolunius enim, ut qui presunt aliis a tumultibus, rumoribus et iniuriis cohorcendis, actores fiant eorum, que in
688 REICHSSACHEN. 1267 MÄRZ 31.
se vídentur et aliis ex solo consortii participio reprobasse. Veniunt insuper omnes et sin- guli dicti consortii sine armis ad sonum campane magne terratii ter ad tractum corde pul- santis ad plenam plateam communis ; et cum armis, quoties dicta campana pulsabitur ad martellum, nisi ex causa legittima fuerint impediti. Iurabunt autem omnes et singuli, cum volunt dicto aggregari consortio, inhunc modum: — Ego iuroadhec sancta dei evangelia, que manibus meis teneo, dum vixero rectam fidem et catholicam, quam sancta Romana ecclesia credit et prédicat, manutenere et defenderé, quandiu vixero toto posse heréticos, quocumque nomine censeantur, et eorum credentes, receptatores, fautores, adiutores, de fensores quocumque modo persequi, et perfectos heréticos capere iuxta posse et ad capien- dum, ubicumque fuero, prebere consilium et auxilium et favorem in tota civitate et districtu Crémone. Inquisitori seu inquisitoribus pravitatis heretice, qui pro tempore fuerint a sede apostólica deputati, assistam corde, sermone et opere, pro ut melius et ferventius potero et dominus ministrabit, ut inquisitionis officium libere et sine impedimento ajiquo fiat per petuo contra heréticos, credentes, receptatores, fautores, adiutores, defensores eorum et omnes alios fidei catholice adversantes, et quod in eis omnibus et singulis puniendis ser- ventur per omnia statuta, ordinamenta, constitutiones canonice et imperiales promulgate vel promulgande, que sunt vel fuerint a sede apostólica approbate. Iuro etiam, quod iuxta meum posse faciam et curabo, quod civitas et districtus Crémone sit perpetuo in devotione et obedientia sánete Romane ecclesie et domini Clementis pape iiii. et suorum successorum canonice electorum, et quod a dicta devotione et obedientia predicte civitatis et districtus aliquis non discedat; et quod pax et pacis reformatio servetur perpetuo in dictis civitate et districtu Crémone, secundum quod auetoritate sedis apostolice' est vel fuerit ordinatum, et quod resistam quibuscumque volentibus faceré in predicta civitate et districtu seditionem et tumultura, aut pacem in aliquo infringere antedictam; et in omnibus predictis et aliis, que spectant ad bonum regimen, dare potestati, que pro tempore fuerit, consilium, auxi lium et favorem ; et quod capitaneis et confanonarüs predicti consortii, qui pro tempore fuerint, obedientiam [faciam] maxime in hiis, in quibus prioris fratrum predicatorum et custodis vel guardiani fratrum minoruin de Cremona, qui pro tempore fuerint, prefati con silium habuerint et assensum. Veniam etiam cum armis et sine armis ad sonum campane, iuxta quod ordinatum est, quoties opus erit. Et quod in premissis et eorum quolibet fa ciendo, manutenendo, compltndo et ut compleatur curando servabo tantum equitatem et iustitiam, omnem etiam specialem favorem et dileçtionem deponam [et] odium et rancorem in eis omnibus predictis et singulis observandis. Et quod clerus sua debita gaudeat liber-" täte. Iuro etiam, quod si quis in isto consortio per inquisitorem seu inquisitores heretice pravitatis a sede apostólica députâtes seu etiam deputandos detectes fuerit esse herético- rum cuiuscunque secte, quocumque nomine censeantur, credens, receptor, fauter aut quo cumque modo adiutor, faciam et curabo, quod a dicte consortio exterminetur omnino; et quod potestas Crémone, qui pro tempore fuerit, eum bonis omnibus spoliatum sine spe venie p'erpetui exilii damnatione percellat, resérvate ipsis inquisitoribus vel inquisitori po- testate iuxta suum arbitrium eum ulterius, secundum quod ei visum fuerit, puniendi. Iuro etiam, quod nunquam secundum meum posse permittam, quod in civitate vel districtu Crémone fiant alia nova consortia vel societates vel communitates gentium aliquarum, nisi esset pars istius consortii et ei subessent, quod solum locum habeatin diócesi et districtu; vel quod novum dominium fiat aut deter alicui. Et quod legatis et uunciis sedis apostolice presentibus et futuris obediam et eis dabo auxilium, consilium et favorem viribus indefessis in hiis, quibus ab ipsis vel eorum aliquo fuerim requisitus. Et quod non permittam secun
REICHSSACHEN. 1267 MARZ 31. 689
dum posse meum, quod aliquo tempore fiant statuta seu ordinamenta aliqua in civitate et districtu Cremone contra ecclesiasticum libertatem; faciam etiam et curabo, quod facta iam, si que talia poterint reperiri, de capitularibus civitatis Cremone penitus deleantur; et quod iuxta ordinationeni venerabilium virorum dominorum magistri Bernardi de Casteneto canonici Aurelianensis et Bartholomei abbatis de Trebis, domini pape capellanorum et sedis apostolice nunciorum, perseveret perpetuis temporibus et regatur, salva in omnibus addendi, diniinuendi et mutandi sedis apostolice et sancte Romane ecclesie voluntate; in hiis vero, que ad officium inquisitionis pertinent, parebo inquisitori seu inquisitoribus he- retice pravitatis in perpetuum et futuris temporibus, nullo domini episcopi Cremonensis vel alterius consilio expectato. Iuro etiam, quod faciam et curabo, quod prefata omnia per singulos dicti consortii post electionem capitaneorurh, confanonariorum et sapientium anuis singulis solenmiter promittantur corporali prestito iuramento. Iuro iusuper, quod ad domum aliquam alicuius ad congregandum non veniaiu cum armis aut siue armis, vel conveniam cum quibuscumque in plateam aliquam sive stratam aut porticum pro parte vel occasione partis aut in partis favorem, nec parti alicui plus intendam, sed equus ero omnibus omni parte et partis favore dhnissis, et ad statum totius communis solum intendam. Et quod non faciam aliquo tempore iuramentuin aliquod, quod obviet in aliquo ad omnia vel singula antedicta. Et si rumor vel tumultus fiat per aliquos, contrarius illis ero, et incontinenti cum insonuerit omnibus aliis dimissis negotiis ad plateam commuuis veniam ad faciendmn, quod capitanei et coufanonarii dicti consortii duxeriut cum debito consilio ordinandum. Quod si contrarium fecero in solidum vel pro parte, ex nunc volo et assentio, si per capi- taneos et confanonarios tertio requisitus de hoc, in quo me contigisset pecasse, ad eorum notitiam negligerem emendare, bonis meis omnibus siue spe venie spoliari et sicut proditor dei et sancte Roinane eeclesie, patrie proprieque subversor per potestatem communis sine. excusatione aliqua condeiunari. — Capitanei, confanunarii et sapientes cum electi fuerint coram toto consortio sic iurabunt: — Ego iuro ad sancta dei evangelia, que manibus meis teneo, bene et fideliter regere consortium istum et ordinare et disponere omnia et singula, magna, que fuerint disponenda, cum prioris fratrum predicatorum et custodis fratrum mi- norum de Cremona vel guardiani, si custos absens fuerit, consilio et assensu, [et consilioj inquisitoris seu inquisitorum, qui sunt vel qui pro tempore fuerint heretice pravitatis a sede apostolica deputati, in hiis que spectant ad inquisitionis officium. luro etiam, quod faciam et curabo, quod circa regimen dicti consortii per omnia observetur ordinatio facta per ve- nerabiles viros magistrum Bernardum de Castaneto canonicum Aurelianensem et Bar- tholomeum abbatem de Trebis, domini pape capellanos et nuncios, et quod iuxta posse meum faciam et curabo, quod omnes et singuli dicti consortii faciant et observent, quic- quid secundum dictorum dominorum ordinationem promiserunt et iuraverunt se perpetuo servaturos, salva in oinnibus summi pontificis et sancte Romaue ecclesie voluntate.
In nomine domini nostri Ieshu Christi et beate Marie virginis matris eius, ad hono- rem ipsius et sancte Romane ecclesie et doiuini Clementis pape iiii. et civitatis Cremone statum pacificum et tranquillum. Nos magister Bernardus de Castaneto canonicus Aure- lianensis et Barholomeus abbas sancti Theodori de Trebis, domini pape capellaui et nuncii, dicimus et ordinamus auctoritate domini pape, qua fungimur in hac parte, quod omnes confinati civitatis et dioecesis Cremonensis ad loca sua libere et sine impedimento aliquo revertantur; salvo quod in suo primo ingressu, qui de civitate erunt, ad nos veniant daturi nobis super pace servanda, que per nos fuerit auctoritate sedis apostolice ordinata, sub pena quam voluerimus idoneam cautionem; et illi, qui erunt districtus, illud idein faciant,
Hdhmer Acta Imp. 44
690 REICHSSAC'HEN. 1267 MÄRZ 31.
cam per nos fuerint requisiti. Ordinamus etiam, quod omnes carcerati Cremonenses, ubi- cunique detineantur in civitate vel districtu Crémone, [qui] pro parte vel occasione partis sunt capti, libere sine impedimento aliquo a carceribus liberentur; sic quod cum liberati erunt, qui extra civitatem manebant, non ingrediautur civitatem, nisi de nostra licentia speciali et ad nostram voluntatem pro pace servanda obsidibus a se datis ; dent insuper nobis in primo suo ingressu [pro] pace servanda sub pena, qua voluerimus, idoneam cau- tionem. Bannitorum vero banna omnium, qui pro parte vel occasione partis banniti sunt, exceptis eis, qui treguam per nos indictam invenientur rupisse, cassamus, annuliamus et nullius esse momenti et valoris deinceps penitus nunciainus ; volentes quod ad civitatem Crémone minime revertantur, nisi de nostra licentia speciali et ad nostram voluntatem pro pace, servanda obsidibus a se datis ; qui dent nobis etiam in primo suo ingressu pro pace servanda sub pena, quam voluerimus, idoneam cautionem ; eorum tarnen uxores et familie et liberi masculi a quindecim annis et infra ac femine cuiuscumque etatis deinceps quando- cumque voluerint ad civitatem libere revertantur. Et determinando predicta dicimus, quod confinati, carcerati et banniti veniant, cum venient, sine forensibus et sine rumore et armis, non simul sed divisñn, et bini aut tres vel quatuor ad plus simul ; et quod dicti carcerati et banniti in primo suo adventu prestatis nobis cautionibus supradictis veniant ad pote- statem communis iuraturi sua et communis mandata. Et volumus et mandamus, quod ab hac hora in antea sit inter vos intrínsecos et omnes confinâtes, carceratos ac bannitos predictos bona а�? perpetua pax et unitas voluntatem. Damna data in personis et posses- sionibus et personarum iniurias omnia remittimus hinc et inde; de mobilibus et debitis dictis carceratis et bannitis ablatis in nobis retinemus cum omni moderatione ordinandum. �?е�? omnia ordinamus, volumus et mandamus ab utraque parte servari in virtute prestiti iuramenti et sub pena viginti milium marcharum argenti, salva domini nostri summi pon- tificis et sánete Romane ecclesie volúntate. Que reformatio fuit post recitationem illico approbata per omnes Cremonenses congregates in platea communis ad arengum seu publi cum parlamcntum.
Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Data Viterbii, ii. kalendas aprilis, pontificates nostri anno tertio.
Cereda aus dem archive zu Cremona, I. 45.
985. Die von Cremona bestellen einen bevollmächtigten, inn nach, anordnung ge nannte boten, des pabstes mit den Mailändern und ihren andern feinden den frieden abziisehliessen. Cremona 1267 apr. 28. In Christi nomine. Amen. In pleno et generali consilio super palatio veteri communis Crémone ad sonum cainpane et voces preconum more sólito congregate. Nobilis vir do minus Raynaldus Scottus potestas Cremonensis parabola et volúntate illoruin de consilio et ipsi consiliarii cum eo nomine communis Crémone fecerunt et constituerunt Guazium de Goxio presentem suum et communis Cremonensis certum nuntiuin, actorem, sindicum et procuratorem, et quo nomine melius dici potest, ad faciendum, ordinandum et componen- dum conventionem, treuguam, finem, remissionem, concordium et pacem cum hominibus et cominunibus seu conimunitatibus Mediolani, Laude, Cuini*, Novarie, Vercellarum, Panne, Regii, Mutine, Pergami, Brixie et Mantue et Ferrarie, et generaliter cum omnibus inimicis communis Crémone, secundum quod fuerit ordinatum per venerabiles viros magistrum
REICHSSACHEN. 1267 APR. 28. 691
Bernarduni de Castaneto et magistrum Bartholomeum abbatem de Trebis, apostolice sedis legatos, de omnibus offensionibus, dampnis et iniuriis a dictis communitatibus vel aliqua earum vel ab hominibus earundem per districtos* ipsarunl datis, factis vel illatis communi vel hominibus Cremone seu districtus, et ad recipiendum a dictis commuuitatibus et qua- libet earum et earum sindicis conventionetn, treuguam, finem, remissionem et pacem de omnibus offensionibus, dampnis et iniuriis a cbmmuni vel hominibus Cremone seu districtus datis, factis vel illatis predictis communitatibus seu alicui earum vel hominibus ipsarum civitatum seu communitatum vel districtus ipsaruin. Et ut dictus sindicus possit dicere et facere in predictis et occasione predictorum, sicut ipse potestas et commune Cremone dicere et facere possent, promittendo se firmura et ratum habituros id totum, quod dictus sindicus fecerit in predictis et occasione predictormn, dantes et concedentes ei liberam et generalem administrationem. Et quod dictus sindicus possit iurare super animas omniuin suprascriptorum, quod habebunt firma et rata omnia suprascripta et contra non venient aliquo tempore. Et inde obligaverunt pigneri pro predictis omnia bona suprascripti com- munis Cremone, michi Venturino notario stipulanti et recipienti nomine et vice eorum omnium, quorum intererit vel interesse posset.
Actuni millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, decime indictionis, die iovis, vige- simo octavo aprilis; presentibus Thomaxio Roba, Nicoletto de Ganduliis, Villano de Oli- veriis, Iacobo de Alfiano testibus rogatis.
Ego Venturinus de Fraganesco notarius, tunc scriba communis Cremonensis, interfui et mandato suprascripti potestatis et illorum de consilio scripsi.
Cereda aus dem arcbive zu Cremona, C. Cremone* K. 2.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 939, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/fdc1f3d0-014c-4cf3-b870-d41c8dde0f1b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success