Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 140, S. 215
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 140, S. 215
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 140, S. 215
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Fridericus divina favente dementia Ro manorum imperator augustus. Aequitas imperatoriae maiestatis et eius deliberatis prin cipum consiliis librata discret�?Q hanc in rebus dubiis suaque difficultate gravibus debet habere patientiam, ne dissona causarum et casuum varietas generet principi fastidium, пе�? dispendiosa temporis consumptio iudicem cogat propçratam ferre sententiam. Decet enim imperatorem'in audiendis allegatiombus sapientem accomodare diligentiam, et in promul- gatione sententiae qua omnis controversia iústo fine clauditur, prudentem sollertiam ad- hibere. Nihilominus quoque serenitatem imperialis clementiae decet, ut hinc inde tempe- rata transactione consensu partium et arbitrato boni viri discordes consonare faciat, et inter corda plusodiis quam amicitiae stodiis inclínate veram pacem firmamque concordiam restituât. Eapropter cogrtoscat fidelium imperii tarn praesens aetas, quam successura posteritas,' quod cum dilectus princeps noster Rogerus, episcopus Cameracensis, et fidèles nostri cives Cameracenses pro regimine et consuetudinibus ao iure civitatis suae diu gra- viterque dissentirent, et tos debitam operam ad honestam compositionem dederimus, tan
138 • FRIEDRICH I. 1184IÜNI20.-
dem divinae nutu misericordiae, á qHo omne datum optimum, fiigatis à cordibus utriusque • partis simultatibus et litibus controversiae per concordiam partium in manum nostram
• • •
positis, has eis consuetudmes pro legibus et regimine bonoque statu civitatis auctoritate nostra per consilium .principum et prudentum nostrorum indulsimus, quas ab eis imperpe- tuuni fideliter observari imperatoriae maiestatis virtute iubemus: — Si quis infra civitatem occident hominem, si deprehensus et corivictus fuerit, morí debet; si subterfugerit, domus eius diruetur, et bona sua mobilia et area domiis publicabuntur, quorum medietas episcopo, altera vero medietas munitioni civitatis assignabitur. Sr quis aliquem menbro mutilaverit, menbrum pro menbro perdet;. et si fugerit, domus eius diruetur et a civitate banniatur. Si quis cultello hominem vulneraverit, reus mortis deputabitur. Si quis infra civitatem armis molutis vulneraverit, et percussor deprehensus et testibus convictas fuerit, vulnerato c. solidos componat, episcopo 1., ad muniendum civitatem I., et si habet domum diruatur. Si infra civitatem aliquis conviciatus alicui fuerit, praeter clerum, xx. solidos dabit iniuriam passo, xx. episcopo et civitati. "De familia vero clericorum quae victu eorum pascitur hoc stataimus, ut infra xv. dies in omni causa pecuniaria episcopus et clerus habeant iusticiare familiam suam; transactis xv. diebus, si iustitiam non fecerint, burgenses habebunt iusti- tiare earn. Si quis infra banni Jeugam hominem occiderit, deprehensus et convictas x. libras persolvet episcopo et iuratis, et domus eius diruetur. Qui infra banni leugam ho minem mutilaverit, x. libras componet, quarum mediétas vulnerato, altera medietas epis copo et civitati persolvetur, et domus eius diruetur. Qui vero praeter hos duos modos infra banni leugam foris fecerit, tenebitur ad medietatem poenae vel compositions statutae pro forisfacto • in civitate. . In duello, convictas capite plectatur, et obsides eius x. libras persolvent, medietatem victori et aliam medietatem episcopo et iuratis. Si post iudicatum duellum concordaverint, x. libras persolvent. Constituinms pacem omni mercatori ad mer- catum venienti, exceptis hiis qui aut pecuniae commodatae, aut praedae factae in cives possunt argui. Quod si quis aliquem in veniendo aut redeundo perturbaverit, si spoliaverit ipsum -aut captivaverit, convictas reddet capitale cui damnum intulit, cum emendatione x. librarum, c. solidos iniuriato, c. solidos episcopo et civitati. Praeter haec decernimus, ut nullus pro vadimonio quod episcopo dederit, aut pro iustitia quam in praesentia eius fece rit, per iuratos pacis impediatur. Itemque nullus pro aliquo iure, quod iuratis pacis fecerit ad eos pertinente, a iudice episcopi gravabitur. Si quis autem de hiis qui de pace sunt, debitorem suum convenerit, vel aliquem forinsecum pro aliquo negotio ad iudicem trahere voluerit, si duos de pace testes contumelia provocatus habuerit, quidquid ei interim suas vindicando iniurias et opprob/ia fecerit, penes iudicem reus non erit. .Quod si quis civium aliquem in civitate, super quem querelam habet, • apprehendere et tenere volens quemlibet de pace secum in auxilium vocaverit, et ille commonitus ire noluerit, si duobus testibus super hoc convictas fuerit, tantamdem ei persolvet cui opem ferre negavit, quantum vo- cator probare poterit se per eum amississe. Item iurati pacis iustitiabunt1 de forisfactis quorumlibet hominum, exceptis clericis, et iusticiare debent milites, liberos homines et eorum mobilia et familiam. Si quis cuiuscumque sexus ad tantam paupertatem devenerit, quod non habeat unde se sustentare possit, si testimonio vicinorum suorum ad iuratos in domo pacis venerit, et hanc paupertatem suam eis ostenderit, cognita veritate poterit he- reditatem suam venderé auctoritate et testimonio iuratorum. De hereditatibus vero et mo- bilibus burgensium et rusticorum iusticiabit episcopus, per se vel per mimstrum suum; et si minister eius neglexerit faceré iustitiam, et eommonitus per duos iuratos pacis faceré iustitiam supersederit, iurati pacis iusticiabunt. De quacunque re ad iuratos pacis clamor
FRIEDRICH I. 1184 IUNI 20. : 139
processerit de qua iusticiare habeant, prout poterunt iustitiam facient omni petenti. De omnibus maleficiis extra banni leugam burgensibus irrogatis licebit burgensibus in, conti- nenti suas persequi iniurias si poterunt. Si in continenti non poterunt, ab episcopo satis- factionem requirant. Si episcopus non poteritper se, iuvabit eos daillata iniuria vindictam obtinere. Si quis aliquod eorum commissorum fecerit quod pecuniaria poena debeat midc- tari, et convictus precium statutum solvere noluerit vel nequiverit, ponetur xv. diebus in custodia episcopi; quibus transactis mittetur in angariam quae Pilloris dicitur; postea de civitate expelletur, nec ultra in illam redire poterit sine permissione illius quem iniuriando offendit, et consensu- episcopi et iuratorum pacis. Statuimus ihsuper quod nullus de civitate alicui patriam impugnanti servire liceat. Quod si forte huiusmodi servire coeperit, prius- quam ille cui servit guerram oontra civitatem movere coeperit, servitium illud coeptum consummabit, ita tamen quod conductu suo dampnum civibus non inferet. Sed et si rapina alicubi de substantia civium facta fuerit, ubi sub domino suo militet, si quicquam ei inde offertur, nulla calliditate quasi ne reddat accipere recusabit, sed ea conditione quod reversus in civitatem reddet ei cui ablatum est, quantum in partem suam pervenerit. Quod si am- plius exigitur, iuramento se expurgabit, quod nec conductum ibi fecerit, -nec plus habuit. Sex viri iurati in domo pacis possunt constitui, qui possunt testimonium portare cum ali- quo scabinorum in eis causis in quibus solent cum eis.testificari. Item si praepositus con- ventum ad sonum campanae indixerit Sub poena v. solidorum pro quacunque necessitate, qui non venerit v. solidos componat,- episcopo medietatem et aliam medietatem civitati, Praeterea quocumque motio agatur, firmissimam pacem cunctos in procedendo pariter et redeundo statuimus habere; quam si quis quolibet modo infregerit, eandem legem subire compelletur, quam infra civitatem pacem violantibus constituimus. AB hac tanieri lege excipimus iudices et iuratos qui homines habent conducere. Item si homicida civitatem intraverit, persona eitis in civitate salva erit, nisi quantum iustitia dictaverit. Quicumque vero de civitate bestias suas per praAJationem amiserit, et raptorem earum in civitate vi- derit, ad iudicem ipsum adducet; cumque ante iudicem assistent, si praedo quod exigitur negaverit, ad pugnam quam campum dicunt, vel ipse civis si voluerit, vel aliquis ex sua parte illum vocabit; oportebitque vocatum aut se ipsum deffendere, aut ablatum reddere. Quod si negantem vocare noluerit, sed per usitata legis iura sua repetat, necesse erit ei qui impetitur, aut se sacramento expurgare, aut capitale reddere. Quotiens auteiri tesfces producentur, qui .testimonium perhibituri sunt de quacumque facta iniuria, oportebit eos. prius iurare. quod verum dicent secundum quod viderint et audierint. Item si quis in furto deprehensus fuerit, per sententiam iuratorum iudicabitur; et si in deprehenslone illa ille cui facta est iniuria huiusmodi latronem verberaverit, nullius legis ob hoc reus deputabi- tur; et si verberatori in ultione laesionem intulerit, noverit inse iuratorum pacis iriimicitias redundare. Item qui foris fecerit quod domus sua obruatur, per iudicium iuratorum iurati eam obruent. Itein nullus omnifio bannus in civitate fiet nisi per episcopum. Item qui- cumque reHS vel forisfactor civitatem intraverit, salvus erit et civitas eum retinere debet, quamdiu paratus est stare iustitiae secundum legem civitatis. Per manum iustitiarii epis- copi vel per nuntium eius satisfactiones forisfactionum colligentur. Si vero iustitiarius re- quisitus a duobus iuratis nec venire voluerit, nec nuntium mittere, iurati eas colligent, et indivisas servabunt usque ad praesentiam ipsius iustitiarii vel nuntii sui. Adicimus insuper quod si episcopus dedecus extra banni leugam civitati irrogatiun non emendaverit, post- quam ei fuerit a iuratis ostensum, liceat civibus illud persequi et vindicare quandocunque potuerint — Ut autem haec maiestatis nostrae statuta rata inaneant, et in aevum firmiori
140 FRIEDRICH L 1184 IUNI 20.
robore convalescant, praesentem inde paginam conscribi iussimus $t sigilli nostri munimine signari. Statuentes etimperiali .auctoritate--sanciente*s, ut nulla omnino persona humilis vel alta, saecularis vel ecclesiastica, nullus princeps, rtulla potestas, nullumve commune hano nostrae constitutionis auctoritatem audeat attemptare, nec ausu temerario infringere. Quod si quis fecerit maiestatis reus c. libras auri puri pro poena componat, dimidium fisco imperialis camerae et reliquam partem iniuriam patientibus.
Huius rei testes sunt: Conradus Maguntinus archiepiscopus, Hermannus Monaste- riensis episcopus, Rogerus Cameracensis episcopus, Rudolfus prothonotarius curiae, Io- fiannes praepositus sancti Germani Spirensis, Hugo decanus maioris ecclesiae Camera- ceosis, Waltherus 2 eiusdem ecclesiae canonicus, Fridericus dux Sueviae, Lodowicus lant- gravius Thoringiae, Heinricus comes de Dithse, Albertus comes de Everstein, Bobpo comes de Wertheiih, Henricus comes de Seine, Gerhardus comes de Lone, Wernherus comes de Bonlant, Willelmus advocatus Aquensis, Iohannes Tassun, Iohannes Gerlant, Baldewinus Calvus, Michahel Plantefuil, Iohannes Pilepois.
Signum dpmini Friderici Romanorum imperatoris invictissimi.1 Ego Gotefridus imperialis aulae cancellarius vice Conradi Maguntini archiepis- • copi et Germaniae archicancellarii recognovi. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis m.c.lxxxiiii., indictione ii., regnante domino Friderico glorioso Romanorum imperatore augusto, anno regni eius xxxiii., imperii vero xxxi. Datum apud Geilenhusen, xii. kal. iulii. Feliciter. Ainen.
Naeh dem drucke: (Mutte) Mcmqire pour m. I'archev6que de Cambrai (Faris 1772) s. 24 aus dem zerschnittenen und durchstrichenen orig. im stiftsarchire, dem die goldene bulle anhing. — ' Dr. iustitmm; ist das beizubehalten, so diirfte ein wort, etwa facient oder hahenl zu ergSnzen sein. — 2 Dr. Wakherus.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/fdcf3058-96b4-4645-bfb7-cfdbbefacb63/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success