Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXXHI. , S. 123
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXXHI. , S. 123
CLXXXHI.
Sutrinis, ut ad reparationem pontis et viae publicae quaedam stallaticum et pedagia exigere possint. Reg. An. X. ep. 47. Tom. V. fol. 146.
Gregorius episcopus etc. Dilectis filiis Pote- stati, Consilio et Communi Sutrinis, salutem etc. Cum non possit mater filii sui uteri oblivisci, nos qui statum Civitatis vestre cupimus in melius pro- sperari, tanquam fihos vos diligimus speciales, et in visceribus gerimus Iesu Christi, dantes operam efficacem, ut Civitas ipsa desiderata pace respiret et optatis proficeat iucrementis, que gravibus mo- lestiis est afihcta. Cum igitur, sicut ex parte ve- stra fuit propositum coram nobis, ponte ante por- tam Civitatis ipsius destructo, propter frequentes inundationes aquarum transire nequeant exinde pe- regrini, et tam idem pons, quam strata pubhca re- paratione indigere noscatur, ad quam proprie vo- bis non suppetunt facultates utpote magnis debitis oneratis, nobis humihter supphcastis, ut cum pa- rati sitis rehnquere duos denarios, qui hactenus ab hospitantibus in Burgo vestro pro stallatico consueverunt exsolvi, et stratam per districtum ve- strum vestro periculo custodire, recipiendo unum denariorum Senatus a singulis equitibus, et Senen- sem unum a peditibus transeuntibus inde pro re- paratione predictorum ponte et strate ac ipsius strate custodia, per quam transeuntes pro condu- ctu oportebat solvere non modicam pecunie quan- titatem, hcentiam vobis concedere dignaremur. Ve- stris itaque supphcationibus inchnati vobis premissa facientibus hcentiam usque ad triennium concedi- mus postulatam; ita dumtaxat quod a famiharibus nostris et fratrum ac ofliciahum nostronun, Roma- nis quoque ac rehgiosis, et universis de patrimonio nichil penitus exigatur. Nulh ergo etc. nostre con- cessionis etc. Si quis autem etc. Datum Viterbii nn. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno decimo.
14»
108 GREGORIUS PP. IX. ANNO CHRISTI 1237.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLXXXHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/01d9f387-00ff-48f6-94d4-bfcdcdba886b/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success