Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XLV. , S. 52
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XLV. , S. 52
XLV.
Innocentius PP. IH. confert Ioanni de Cicano (Cecano) terram Cicani et Castrum Sitinum in feuda, eiusque Ioannis iuramentum fidelitatis.
Anno quarto pontificatus domini Innocentii pape HL Nobilis vir Iohannes de Cicano et tota
INNOCENTIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1206. 37
terra, quam tenet, in palatio Anagnino coram Epis, pbris et diaconis Cardinalibus, astantibus multis clericis et nobilibus Anagninis et extraneis, etiam militibus ipsius Iohannis de Cicano, et recognovit Cicanum et totam aliam terram suam se ab ecclesia Romana tenere. Forma vero fidelitatis hec fuit.
Ego Iohannes de Cicano ab hac hora inantea fidelis ero beato Petro et ecclesie Romane, et dno meo pape Innocentio et successoribus eius cano- nice intrantibus. Non ero in facto, neque in dicto, neque in consilio aut in consensu, ut vitam perdant aut membrum, vel capiantur mala captione. Consi- lium, quod per se vel nuntium aut litteras suas mi- chi crediderint, ad eorum dampnum me scienter nulli pandam. Si eorum certum dapnum scivero, si possum, remanere faciam: si possum, significabo eis per me vel litteras meas vel nuntium, vel dicam tali persone, quam eis credam pro certo dicturam. Ci- canum et totam aham terram meam, quam habeo, et alia regalia beati Petri, que habet, adiutor eis ero ad defendum, que non habet, ad recuperan- dum, et recuperata ad retinendum et defendendum contra omnes homines. Hec omnia observabo bona fide, sine fraude et malo ingenio: sic me deus adi- vet et hec sancta evangelia.
Post hec mittens manus suas inter manus dni pape fecit ei hgium hominium. Dominus autem papa investivit eum de gratia sua cum cuppa argentea deaurata.
Postmodum vero eodem anno idem dominus papa fidelitatem et servitium ipsius Iohannis de Cicano et progenitorum eius attendens, ei Castrum Sitinum in beneficium assignavit.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XLV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/01e25f0f-b645-4256-a992-67d39cda0cee/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success