Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCLXV. , S. 158
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCLXV. , S. 158
CCLXV.
Epo Narniensi, ut eius cives ab occupando Castro S. Ge- mini deterreat, potestatemque eorum et capitaneum etc. Romam citet. Beg. An. I. ep. 126. Tom. I. fol. 15.
Urbanus episcopus etc. Venerabili fratri ... Epo Narniensi, sal. etc. Quia nimis excresceret ma- litia plurimorum, et in aliorum offensas eorum te- meritas deseviret, si virga deficeret corrigentis, ex- pedit, ut presidentis providentia castigetur teme- raria presumptio subditorum. Sane te novimus non latere, nosque id non sine vehementi mentis tur- batione referimus et veris doloris amaritudine re- censemus, qualiter Narnienses Castrum S. Gemini, quod existit Romane ecclesie speciale, quodque pro- pter singularem fidelitatis sue constantiam singu- laris apud nos benivolentie privilegium promeretur, variis modis impetere ac pro posse dampnificare in personis et rebus presumpserunt hactenus ne- quiter et presumant, illudque nituntur sue ditioni subicere non sine apostolice sedis et nostra iniuria et contemptu. Quia vero tolerari non debet tante temeritatis audacia, que sic in apertam vergit con- tumeliam dicte sedis, fraternitati tue per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus visis litteris ad Civitatem re- diens Narniensem infra quatuor dies a receptione presentium Potestatem, Capitaneum, Consiliarios et Commune Narnienses ex parte nostra peremptorie citare procures, ut infra decem dies post citatio- nem huiusmodi dicti Potestas et Capitaneus per- sonaliter, Consilium vero et Commune Narnienses per procuratorem vel Syndicum, habentem ab eo- dem Communi de parendo mandatis ecclesie super hoc sufficiens et speciale mandatum, compareant coram nobis parituri supra premissis nostris et ip- sius ecclesie beneplacitis et mandatis, nichilominus denunciaturus eisdem, quod si ad eundem termi- num ipsi forte venire contempserint, ecclesiam et Civitatem Narniensem spirituali et temporali iuris- dictione, si quam in idem Castrum et eius homi- nes obtinere noscuntur, presentium auctoritate de- cernimus ex tunc fore privatos. Insuper precipimus et hoc per te volumus executioni mandari, ut tu et Clerus tue Civitatis et diocesis usque ad nrmm miliare a civitate ipsa, cuiuscumque religionis seu professionis existant, monialibus et sex presbiteris, qui tantum in extremis laborantibus et volentibus ad ecclesie redire mandatum ecclesiastica sacra- menta ministrent, dumtaxat exceptis, egrediamini processionahter Civitatem eandem et totum distri- ctum ipsius, educto de Civitate ipso pretioso cor- pore Redemptoris, non redituri ad eadem loca sine nostra speciah hcentia et mandato. Diem vero ci- tationis et formam, et quicquid inde feceris, nobis per tuas htteras harum seriem continentes fideliter intimare procures, mandatum nostrum taliter im
UEBANUS PP. IV. ANNO CHRISTI 1262. 143
pleturus in hac parte, quod de inobedientie vitio redargui nequeas, sed de obedientia potius com- mendari, nosque tue devotionis promptitudinem exinde merito commendemus. Datum Viterbii u. Nonas Martii, Pontificatus nostri anno primo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCLXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/1393ea72-41a4-486b-a999-71359e99f167/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success