Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XXI. , S. 33
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XXI. , S. 33
XXI.
Fridericus I. Rom. Imp. remittit civitatem Tiburtinam Hadriano PP. IV. absolvitque Tiburtinos a iuramento sibi praestito, et iuramentum a Tiburtinis Pontifici praestandum. Ex Cencio Camerario fol. 134.
F(rtderictts) dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus Universis Civibus Tiburtinis tam minoribus quam maioribus gratiam suam et bonam voluntatem. Universitatem vestram nosse volumus, quod ob reverentiam beati Petri principis aposto- lorum dilectissimo atque in Christo reverendo pa- tri nostro Adriano pape Civitatem dimissimus Ti- burtinam, salvo tamen per omnia iure imperiali. Huius rei gratia omnes et singulos Cives Tibur- tinos a fidelitate, quam nobis nuper iurastis, absol- vimus, attentius vobis precipiendo mandantes, qua- tinus eidem venerabili patri pape fideliter assistatis, devote serviatis, eique sicut domino obedire stu- deatis, scientes sicut, iamdictum est, a iuramento fidelitatis, quod nuper fecistis, vos absolutos, salvo in omnibus iure imperiali.
Iuramentum Tiburtinorum.
Ego N. N. ab hac hora in antea fidelis ero beato Petro et domino meo pape A. eiusque suc- cessoribus canonice intrantibus. Non ero in facto, neque in consilio, aut in consensu, ut vitam per- dant aut membrum, aut capiantur mala captione. Consilium, quod per se vel per suum nuntium, aut per suas litteras michi manifestaverint, ad eorum dampnum me sciente nulli pandam. Si eorum cer- tum dampnum sciero, si possum, remanere faciam: sin autem, aut per me, aut per meum nuntium, vel per talem personam, quam pro certo credam eis dicturam, significabo. Papatum Romanum, Civita- tem Tiburtinam, dominicaturas et regalia, que Ro- mani pontifices ibidem habuerunt, et munitionem Pontis Lucani, Vicovarium, S. Polum, Castellum Boveram, Cantalupum et Burdellam, Cicilianum, et alia regalia beati Petri, que habet, adiutor ero ad retinendum, que non habet, ad recuperandum, et recuperata ad retinendum et defendendum con- tra omnes homines. Comitatum quoque et recto- riam eiusdem Civitatis Tiburtine in potestate dni pape A. et successorum eius libere dimittam, et ad ordinandum et retinendum in beneplacito eo- rum, de quacumque persona voluerunt, fidehter iuvabo. Hec omnia bona fide sine fraude et malo ingenio observabo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/221dc4e4-5fac-4832-a247-ee0b0827dd62/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success