Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCCXCIV. , S. 338
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCCXCIV. , S. 338
CCCCXCIV.
Processus contra Urbevetanos, qui Castra Bulseni, Val- lis lacus et Aquapendentis perperam occupaverant. Reg. An. 1. de Cur. ep. 84. Tom. I. fol. 187.
Bonifacius episcopus etc. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Olim Roma-
na ecclesia destituta pastore per obitum felicis re- cordationis Nicolai pp. TTTT. predecessoris nostri, fama, quin immo infamia crebescente, quod .... Potestas, ... Capitaneus et Consilium et Commu- ne Urbevetani ad aggrediendum hostiliter Castra seu loca de Valle lacus, ad prefatam ecclesiam pleno iure spectantia, minis intonabant atrocibus, ac faciebant bellicos apparatus, Cardinales eius- dem ecclesie, de quorum numero tunc eramus, attendentes fidelitatem antiquam et devotionem sin- ceram, quibus inter alias Civitates ipsi subiectas ecclesie Urbevetana Civitas noscebatur erga ean- dem ecclesiam claruisse, ne forte illorum sensibus a solita sinceritate seductis contingeret eos ad illa procedere, que in divine maiestatis offensam, ipsius ecclesie matris eorum contemptum, eiusdemque Civitatis opprobrium redundarent, ac cupientes obviare periculis, que verisimiliter exinde poterant formidari, licet iidem Cardinales in diversis forent Civitatibus constituti, Nos tunc in minori agentes officio, et bone memorie L. Ostiensem et Velle- trensem Episcopum per diversas htteras excitarunt, ut in huiusmodi negotio vias congruas exquirere- mus et modos, per quos scandalorum subtolh posset occasio, et cum honore dicte matris eccle- sie pax fidelium provenire.
Nobis vero et eodem Ostiensi primo apud Interampnum, deinde apud Asisium convenientibus hac de causa, et diversimode non absque multa diligentia una cum predictorum Urbevetanorum nuntiis huic negotio prosperum satagentibus finem dare, tunc via conveniens se non obtulit, qua cum honore ipsius ecclesie huiusmodi terminare negotium potuisset. Postquam autem nos et Car- dinales ipsi in Civitate convenimus Perusina, qua molestus ille rumor de impugnatione huiusmodi contra loca predicta invalescere videbatur, Colle- gium Cardinahum eorundem benignitate solita Ve- nerabiles fratres nostros I. Archiepiscopum Idron- tinum, et Gh Anitiensem Episcopum ad eosdem Potestatem, Capitaneum, Consihum et Commune cum ipsius Collegii litteris destinavit, tam litteris ipsis, quam eorumdem nuntiorum verbo attentius eos rogans et hortans, ipsis nichilominus mandans precipiendo districte, ne contra memorata superius Castra et loca de Valle lacus, aut incolas eorun- dem aggressum presumerent facere ullum prorsus hostilem, seu quamhbet noxiam novitatem: sed si dicti Potestas, Capitaneus, Consihum et Commuue ius aliquod eis forsan extimarent in locis compete- re memoratis, paratum se obtulit idem Collegium ipsis ut carissimis tunc ecclesie filiis gratiosam et favorabilem, quantum fas existeret, iusticiam exhi- bere, denuntians eis nichilominus per htteras me- moratas, quod si in hoc votis ipsius, precibus, mo- nitis et mandaids non obtemperare contingeret, in- tentionis non erat ipsius Collegii sub dissimulatione
BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1295. 323
transire, ut fideles ecclesie in terris ipsius, in hiis presertim, quas eadem noscebatur ecclesia posside- re, sibi ius dicere propria temeritate presumerent, sed spirituales et temporales penas potius exercere pro terris ipsis sub eiusdem ecclesie dominio con- servandis, prout hec in eisdem htteris plenius continentur.
Ad que prefati Potestas, Capitaneus, Consi- hum et Commune per certos Ambaxiatores ipsorum ad Collegium ipsum transmissos respondere cura- runt Collegio memorato. Verum quia ex responsio- ne huiusmodi percipi non poterat eorundem Potes- tatis, Capitanei, Consilii et Communis animos fore dispositos ad parendum efficaciter ipsius Collegii precibus, monitis et mandatis, idem Collegium ite- rato experiri cupiens, si conceptum furorem posset in ipsis mansuetudine temperare, dilectum filium Peregrinum Prepositum de Vansia ad eosdem Po- testatem, Capitaneum, Consihum et Commune cum iteratis htteris destinavit, per quas ipsos rogavit et monuit, ac extitit attentius exhortatum, eis nichilo- minus precipiendo districte, ne Castra et loca pre- dicta vel eorum aliquod, seu etiam Castrum Aque- pendentis, quod simihter dinoscebatur et noscitur ad predictam ecclesiam pertinere, per se vel ahos presumerent hostihter aggredi aut quomodolibet occupare. Quod si contra facerent, prefatos Potes- tatem, Capitaneum et Consiliarios predicte Civita- tis, ac speciahter illos, qui apud eos Septem tunc temporis dicebantur, necnon omnes, qui ad aggres- sionem seu occupationem huiusmodi faciendam procederent, excommunicationis, et Civitatem ean- dem interdicti sententiis, quas in ipsos et Civita- tem predictam in eum eventum protulit, subiacere, ac insuper Commune prefatum viginti mihum mar- carum argenti, privationis quoque iuris cuiushbet, si quod eis in Castris et locis predictis ullo modo competere posset, penas incurrere ipso facto de- crevit, processibus omnibus per dilectum filium... tunc Patrimonii beati Petri in Tuscia Rectorem contra eos habitis in suo robore permansuris, prout in htteris predicti Collegii super hoc con- fectis plenius continetur. Memorati vero Potestas, Capitaneus, Consihum et Commune, contumacie Bpiritu ac rebelhonis assumpto, ad instar aspidis surde ab huiusmodi salutaribus precibus, monitis, exhortationibus et preceptis debitum avertentes auditum, eisque contemptibiliter vihpensis, contra Castrum Bulseni, et aha Castra, terras et loca pre- dicte Valhs lacus, congregato exercitu, ad expugna- tionem ipsorum hostiliter procedentes, ipsa in di- vinam, et eiusdem ecclesie gravem iniuriam et contemptum, non absque personarum periculo, re- rum bonorumque dispendiis incolarum prefati Ca- stri Bulseni et aliorum ecclesie prefate fidelium temere ac hostiliter occuparunt, et detinent dam- pnabihter occupata, prefato Castro Aquependentis
obsesso et impugnato graviter ac undique deva- stato, ipsiuB Castri hominibus in personis et re- bus dampnis et iniuriis multipliciter irrogatis.
Nos vero postmodum, hcet insufficientibus me- ritis, ad apicem apostolice dignitatis assumpti con- siderantes, quod hcet patris animus torqueatur, cum inspicit fihos a bencdictionis gremio sic enormiter declinare, quod virge percelh vulnere ac severitatis exponi iaculis promerentur, quia tamen demeritorum enormitas non potest in ipsis sub dissimulatione transiri, ne ipsi sumant audaciam committendi pe- iora, et aliis exemph mali pernitiem subministrent, de fratrum nostrorum consilio supradictas excom- municationis et interdicti, ac viginti milium mar- charum argenti et privationis iuris sententias atque penas a Collegio memorato inflictas ratificantes et approbantes, eosdem Potestatem, Capitaneum, Con- siliarios et Commune ac Civitatem prefatam ipsas incurrisse, omnesque alios processus, sententias et penas spirituales et temporales contra eos, et coa- diutores ac fautores ipsorum ex premissis habitos et illatas ab eodem cohegio, seu per ipsius collegii nuntios, et per Rectorem patrimonii supradictos, sive per quoscumque ahos apostohce sedis aucto- ritate in suo robore permanere duximus decernen- dum. Ac nichilominus prehbatos Potestatem, Ca- pitaneum, Consilium et Commune per htteras no- stras monuimus, eisque districte precepimus, ut infra dominicam, qua cantatur, Letare Ierusalem, proxime preteritam, quam pro peremptorio eis ter- mino duximus assignandam, per sufficientem syn- dicum seu procuratorem plenum ab eis mandatum habentem coram nobis comparere curarent, super premissis omnibus et singulis recepturi pro meritis, nostrisque beneplacitis absolute ac hbere parituri: alioquin contra ipsos et Civitatem prefatam ad privationem bonorum immobihum, que infra hmites provinciarum subiectarum eidem Komane ecclesie seu Romano Imperio ubihbet possident, ac iuris et iurisdictionis Comitatus cuiushbet seu districtus, et speciahter omnis iurisdictionis et iuris ex qui- buscumque contractibus et submissionibus seu alias quomodohbet competentium Communi predicto, aut singularibus personis Civitatis eiusdem, seu eius diocesis in Comitatu Ildebrandino vel terra Veni- sisca, ad occupationem etiam et expositionem per- sonarum citra mortis et mutilationis periculum, necnon ad expositionem, arestationem, seu occu- pationem bonorum mobihum prefati Communis et civium Civitatis prefate, et eorum etiam, que ipsia Potestati, Capitaneo, Consiho et Communi, aut ipsis civibus quomodolibet deberentur, ac insuper ad ahas spirituales et temporales penas, prout viderimus expediens, procedere curaremus, eis nichilominus predicens aperte, quod pretextu dilationis et ter- mini prefixionis huiusmodi, que potius ex man- suetudine quam ex iuris necessitate fiebant, non
41*
324 BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1295.
intendebamus processibus contra eos et coadiutores ac fautores ipsorum dudum, ut premittitur, habitis derogare in aliquo, nec etiam immutare, neque proponebamus differre, vel etiam abstinere, quin ipsis dilatione et termini assignatione precedentibus tam ex preteritis ipsorum contumaciis, excessibus et offensis, quam ex futuris, si quos eos committere fortasse contingeret, contra ipsos et alios spiritualiter et temporaliter, prout et quantum viderimus expe- diens, procedere curaremus: Venerabili fratre no- stro Iohanne Episcopo Esino, Vicario nostro in Urbe, ad eosdem Potestatem, Capitaneum, Consi- lium et Commune cum eisdem nostris litteris de- stinato, ac iniuncto sibi, ut ipse ad Civitatem pre- fatam se personaliter conferens eisdem Potestati, Capitaneo, Consiho et Communi prehbatas nostras htteras ex parte nostra solhcite presentaret, faciens de presentatione huiusmodi confici pubhcum in- strumentum, ihud nobis, cum eum ad nostram contingeret redire presentiam, delaturus. Qui man- datum nostrum huiusmodi extitit sollempniter et fidehter executus, prout documento publico, quod in Archivio ipsius Ecclesie conservatur, apparet. Licet autem prefati Urbevetani in huiusmodi pre- fixo eis termino coram nobis contempserint, ut premittitur, contumaciter comparere, super premis- sis omnibus et singuhs recepturi pro meritis no- strisque beneplacitis absolute ac hbere parituri, nosque ipsorum culpis, contumaciis et offensis exi- gentibus, potuissemus procedere contra eos ad com- minatas penas et ahas gravius, iusticia exigente: iuxta sohtam tamen prefate sedis mansuetudinem, quam in suis actibus sedes ipsa hbenter observat, eosdem post terminum memoratum duximus expe- ctandos usque post dominicam Palmarum proximo iam transactam.
Postmodum autem ducti consiho saniori hdem Potestas et Capitaneus, et nonnuhi Nobiles ac po- pulares de Civitate predicta Ambassiatores dicti Communis personahter, Consihum vero et Com- mune per syndicum et procuratorem legitime or- dinatum cum sufficienti mandato coram nobis com- parere curarunt, idemque syndicus, prout ex po- testate ab eis omnibus sibi tradita poterat, super premissis omnibus et singuhs, nostris et dicte ec- clesie hbere, absolute, alte et basse, pubhce iuravit stare mandatis, prout per pubhcum instrumentum super hoc confectum evidenter apparet. Cumque concepissemus cum eisdem Urbevetanis agere gra- tiose, misericordia temperare rigorem, ad petitionem Ambassiatorum ipsorum dilectum fihum nostrum N. sancti Adriani diaconum Cardinalem, nobile si- quidem membrum ecclesie memorate, tanquam di- lectorem ipsorum et eorundem commodi zelatorem, de ipsius prudentia et circumspectione confisi, ad Civitatem prefatam duximus destinandum, receptu- rum nostro et ipsius ecclesie nomine prefata Ca-
stra, terras et loca predicte Valhs lacus, quibus ecclesia eadem per eos fuerat spohata tempore, quo pastore carens viduitatis sue incommoda deplorabat: utque Cardinahs ipse, sufficientibus cautionibus re- ceptis ab eis de adimplendis nostris et ecclesie predicte mandatis, ipsis et ahis predictarum Civi- tatis et diocesis per se vel alium aut alios aucto- ritate nostra super excommunicationum sententiis, quibus premissorum occasione noscebantur astricti, beneficium absolutionis impenderet, ac interdicti sententias, quibus Civitas ipsa et nonnulla loca predicte diocesis erant supposita, relaxaret, prout in htteris nostris super hoc confectis seriosius con- tinetur. Predicti autem Potestas, Capitaneus, Con- sihum et Commune ingratitudinis conspersi vitio, et dampnabih nubilo cecitatis obtecti, eorum ani- mos in detestabih nequitia offirmantes, redierunt ad vomitum, et quasi obhvioni traditis hiis, que per dictum sindicum coram nobis, ut predicitur, solempniter iurata fuerant et promissa, non atten- dentes, quod mehus est viam domini non agno- scere, quam post agnitam retroire, terras, castra, et loca prefata sibi nostro et dicte ecclesie nomine restituere contempserunt, exhortationibus et indu- ctionibus salubribus et mandatis factis eis per Car- dinalem eundem penitus vihpensis, propter quod Cardinahs idem inhonoratus ab eis ad nos rediit negotio imperfecto.
Nos igitur tantam ipsoi*um contumaciaru, tan- tumque contemptum nolentes ulterius, sicut nec debe- mus, sub dissimulatione transire, predictis Potestati, Capitaneo, Consiho et Communi, quia dicte sedis gratia se tahter reddiderunt indignos, per htteras nostras districte precepimus et mandavimus, ipsis pro peremptorio termino assignantes, ut infra fe- stum apparitionis beati Michaehs Archangeh pro- ximo preteritum, aut saltem ante vigiham presentis Ascensionis domini per sufficientem syndicum seu procuratorem plenum ab eis mandatum habentem coram nobis comparere curarent, super premissis omnibus et singulis recepturi pro meritis, nostrisque beneplacitis absolute ac hbere parituri: ahoquin ex tunc eosdem Potestatem, Capitaneum, Consiha- rios et singulares personas de dicto Communi, et speciahter illos, qui apud eos Septem dicuntur, ex- communicationis sententia propter adiunctam con- tumaciam innodavimus, et prefatam Civitatem ipso- rum ecclesiastico supposuimus interdicto. Et insu- per iam dictos Potestatem, Capitaneum, Consilium et Commune ac Civitatem eandem omnibus bonis immobilibus et iuribus ac iurisdictionibus, que infra limites provinciarum subiectarum eidem Romane ecclesie, seu Romano Imperio ubihbet possident, vel habent quomodolibet, omnique iure et iuris- dictione Comitatus cuiuslibet sive districtus, et specialiter omni iurisdictione ac iure ex quibus- cumque contractibus et submissionibus, seu ahaa
BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1295. 325
quomodolibet competentibus Communi eorum pre- rens, mandatum nostrum in hac parte sollempni-
dicto, aut singularibus personis Civitatis et diocesis ter et fideliter adimplevit, prout in instrumento
predictarum in Comitatu Ildebrandino et terra Ve- publico continetur, quod in eodem conservatur Ar-
nisisca prefatis, eadem auctoritate privavimus, per- chivio.
sonas eorundem Potestatis, Capitanei, Consiliario- Quia igitur memorati Potestas, Capitaneus,
rum et civium ac hominum Comitatus, diocesis et Consilium et Commune Urbevetani in suis iniquita-
districtus Civitatis eiusdem personas exponimus tibus et malitiis perdurantes, in huiusmodi prefixo
captioni citra mortis et mutilationis periculum, eis termino coram nobis per suificientem Syndi-
bona etiam mobilia prefati Communis et singularium cum seu procuratorem, ut predicitur, comparere,
personarum Civitatis et diocesis predictarum, et nostrisque parere preceptis et monitionibus con-
ea, que ipsis Potestati, Capitaneo, Consilio et Com- tempserunt: Nos ipsorum contumacia seu preter-
muni, aut eisdem persouis quoquomodo debentur via, eorumque demeritis exigentibus, presente hac
seu debebuntur, dum in huiusmodi rebellione per- fidelium multitudine copiosa, de fratrum nostro-
stiterint, arrestari precepimus, ipsaque fisco nostro rum consilio denuntiamus eosdem Potestatem, Ca-
totahter duximus applicanda, ea fidehbus iuxta ipsius pitaneum, Consiharios et singulares personas de
ecclesie beneplacitum exponenda, vel ut de ipsis dicto Communi, et specialiter illos, qui apud eos
eadem ecclesia duceret disponendum. Septem dicuntur, ex premissis causis per nos ex-
Ad hec Venerabih fratri nostro... Episcopo, et communicationis fore sententia innodatos, et pre-
dilectis fihis universo Clero Urbevetanis, tam reh- fatam Civitatem ipsorum ecclesiastico suppositam
giosis Minorum et Predicatorum fratrum, ac Pre- interdicto, districtius inhibentes sub spiritualibus
monstratensis, sancti Benedicti ac sancti Augustini et temporahbus penis nostro arbitrio inferendis, ut
et ahorum quorumcumque ordinum, quam seculari- nullus cuiuscumque dignitatis, conditionis vel sta-
bus per ahas nostras litteras nichilominus sub certa tus prestet eisdem super hiis auxihum, consihum
forma mandavimus, ut nisi, ut predicitur, sepefati vel favorem: et insuper eosdem Potestatem, Capi-
Potestas, Capitaneus, Consihum et Commune pare- taneum, Consihum et Commune, ac Civitatem ean-
rent, ex tunc infra octabas festi eiusdem Ascensio- dem omnibus bonis immobilibus, et iuribus ac
nis de dicta Civitate Urbevetana et tota eius dio- iurisdictionibus, que infra limites provinciarum
cesi omnino exirent, illuc ulterius absque prefate subiectarum eidem Eomane ecclesie, seu Romano
sedis hcentia nullatenus reversuri, in Cathedrah ec- Imperio ubihbet possident quoquomodo vel ha-
clesia Civitatis eiusdem quatuor dumtaxat personis bent, omnique iure ac iurisdictione Comitatus cu-
ydoneis pro Sacramento eucaristie ac penitentia mo- iuslibet sive districtus, et speciahter omni iurisdi-
rientibus ministrandis, et in locis religiosis aliqui- ctione ac iure ex quibuscumque contractibus et
bus laicis pro locorum ipsorum custodia reservatis, submissionibus, seu alias quomodohbet competen-
et nichilominus contra eos et Civitatem prefatam tibus Communi predicto, aut singularibus perso-
ad privationem Episcopahs iuris et dignitatis et nis Civitatis et diocesis predictarum in Comitatu
alias spirituahter et temporahter gravius, prout fore Ildebrandino et terra Venisisca prefatis esse pri-
putaremus expediens, procedere curaremus, predi- vatos, et personas eorundem Potestatis, Capitanei,
centes ipsis aperte, quod pretextu dilationis et ter- Consiliariorum et civium, ac hominum Comitatus,
mini prefixionis huiusmodi, quas potius mansuetudo diocesis et districtus Civitatis eiusdem, citra tamen
quam iuris necessitas inducebat, non intendebamus mortis et mutilationis periculum, expositas captioni.
processibus contra eos et coadiutores ac fautores Bona etiam mobiha prefati Communis, et singu-
ipsorum dudum, ut premittitur, habitis derogare in larium personarum earumdem Civitatis et diocesis,
ahquo, nec etiam immutare, neque differre vel absti- et ea, que ipsis Potestati, Capitaneo, Consiho et
nere proponebamus, quin pendentibus dilacione ac Communi aut eisdem personis quoquo modo de-
termini assignatione predictis, tam ex preteritis bentur seu debebuntur, dum in huiusmodi rebelhone
ipsorum contumaciis, excessibus et offensis, quam ex perstiterint, ut premittitur, arestari debere, ipsa-
futuris, si quos eos committere forte contingeret, que fisco nostro aut aliis, quibus apphcatio hu-
procederemus contra ipsos, et alios spiritualiter et iusmodi de iure competit, apphcata, et de novo
temporahter, prout et quantum fore expediens pu- nichilominus premissa omnia et singula contra eos
taremus. Et cum huiusmodi nostris litteris memo- habita ratificamus et approbamus de predictorum
ratum Peregrinum de Vansia ad eosdem Potesta- fratrum consiho et etiam innovamus. Insuper di-
tem, Capitaneum Consilium et Commune iterato ctum Commune privamus omnibus privilegiis eis
duximus destinandum, iniuncto sibi, ut eis litteras ab eadem sede concessis, et tam ipsum Commune,
ipsas ex parte nostra presentare curaret, ac faceret quam singulares personas ipsius omnibus bonis,
de presentatione huiusmodi confici pubhcum in- iuribus et iurisdictionibus, que a Bomana vel qui-
strumentum, iUud nobis in suo reditu portaturus. bushbet ahis tenent ecclesiis, ad eas libere devol-
Qui ad Civitatem eandem se personahter confe- venda. Ad hec singulos de ipsa Civitate Urbeve-
326 BONIFACIUS PP. VII . ANNO CHRISTI 1295.
tana Iudices iudicatu, et Tabelliones tabellionatu, ac ipsos et alios de eadem Civitate omnibus of- ficiis publicis eadem auctoritate privamus, firmiter statuentes, quod ex nunc in Potestates, Capitaneos aut Rectores, vel ad quodcumque aliud officium sive regimen Civitatum, Castrorum vel locorum ubilibet, ac maxime in terris ecclesie Romane sub- iectis non possint assumi, et si assumerentur, etiam assumentes scienter sint excomunicationis senten- tia innodati, et quandiu tales prefuerint, Civitates, Castra et loca predicta, que sic ipsos receperint, ecclesiastico subiaceant interdicto, decernentes, ut precepta, ordinationes et statuta, omnesque pro- cessus, que fecerint, et sententias, quas tulerint, ac quidquid penitus in contractibus et obligationibus sive in quibuscumque aliis actibus egerint sic as- sumpti, nulla et irrita sint et vacua, et instrumen- tis, que nunc dicti tabelliones ex nunc fecerint, nulla fides in iudicio vel extra iudicium debeat adhiberi.
Ceterum cum Comes Boniohannis legum pro- fessor, Suffucius de Medicis miles, nec non Leo- nardus Buticelli, Iohannes Bakeka, Henricus Albici de Medicis, et Nerius Guidetti Iudices; insuper Ia- cobus Valentini, Landus filius Philippi, Dominicus de Anultronis, Bartucius Dorninici, Odo Bernardi Rubei, Matheus Balde, Iacobus Guidonis forensis, Symoncellus Magistri Bruni, Bonacursus Henrici Bocculi, Iacobus Hugolini, Iacobus Carabone, Ne- rius Iacobini, Monaldus Mathei Iacobini, Matheus Thebaldi, Matheus Mehoris et Bartucius de Amil- dronis Notarii; item Tinus Guidonis Consuhs, Hu- gohnus Iohannis de Greca, Guidaroczus Raynerii de Singilloctis, Lorus Guillehnini, et Berardellus de Albericis, Angelucius Alexandri de Sala, Ninus Cremonensis de Miccinellis, Andreucius Castaldi, Bottus Raynerii, Rabia et Ninus Rubeus Nobiles, ac etiam Dominicus Doradini calczolarius, Petrus Magistri Iohannis, Bartucius Berardini, Guido Ray- nerii Rusticucii, Czolus fihus Mansueti, Raynaldu- cius Barberius, Tomassucius Thomasii de Valentano, Barthucius Mathei speciarius, Magister Andreas mu- rator, Iannucius Micarellus, Ceccus Raynerii Tertie, Iohannes Thomasii Galhnarii, Bartucius Iacobi Mo- rici, Magister Hdebrandinus salinarius, Cintius Ia- cobi Barocii, Phihppus Paganuch, Petrus Acerii barberius, Ceccus Bonifacii, Prudentius de Aspera calczolarius, Iohannes Philipucii sellarius, et Ber- nardinus Parmesani, Populares cives Urbevetani, predictorum malorum, rebelhonis et contumacia- rum incentores, inductores, consihatores, fautores seu patratores speciales et precipui, prout fide di- gno relatu percepimus, extiterint et esse noscantur, licet nemo ahquorum culpabilium premissorum a culpa, offensa seu contumacia excusetur, quia ta- men, quos gravius incusat offensa, debet acrior pena contingere: Nos eosdem, ut premittitur, nominatos
expresse monemus attentius, et ipsorum cuilibet di- stricte precipimus, ut infra festum beatorum Apo- stolorum Petri et Pauli proximo futurum, quod eis pro peremptorio termino assignamus, compareant personahter coram nobis suam, si poterunt, inno- centiam ostensuri, et recepturi pro meritis, nostris- que beneplacitis parituri: ahoquin ipsorum extunc omnia et singula bona mobiha et immobiha, ac iura, que ipsi et unusquisque eorum in Civitate predicta et eius territorio ac districtu, et ahbi ubi- cumque possident vel habent, vel quomodolibet possidere vel habere noscuntur, ecclesie memorate et ahis, ut premittitur, confiscamus, eorumque filios et nepotes quibuslibet canonicatibus ac prebendis, beneficiis cum cura vel sine cura, quocumque no- mine censeantur, apostolica auctoritate privamus, eosque reddimus ad omnem honorem, dignitatem seu beneficium ecclesiasticum obtinenda inhabiles et indignos, et specialiter Comitem supradictum inhabilem reddimus ad scolas tenendas, vel do- cendum in ahqua facultate, districtius inhibentes, ut nullus pubhce vel private lectiones eius audiat, aut eius patrocinio vel ministerio in aliqua causa utatur, nec ad ipsum pro iuris consihis habeatur recursus, officio advocationis et foro ei penitus in- terdictis, et qui secus scienter fecerit, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat. Et nichi- lominus memoratos Potestatem, Capitaneum, Con- sihum et Commune Urbevetanos monemus, eisque districte precipimus, ut ipsi Potestas et Capitaneus personahter, Consihum vero et Commune per suf- ficientem syndicum ad hoc speciahter constitutum infra dictum terminum, quod eis pro peremptorio termino simihter assignamus, compareant coram nobis, nostris et ecclesie prelibate super premissis omnibus et singulis precise parituri mandatis, et pro meritis recepturi: ahoquin extunc ad privan- dum ipsos et eandem Civitatem Urbevetanam Epi- scopah dignitate ac iure, aliasque gravius contra eos spiritualiter et temporahter procedemus, prout et quantum facti suaserit quahtas,"et viderimus ex- pedire: pronuntiantes ipsis aperte, quod pretextu dilationis et termini prefixionis huiusmodi non in- tendimus prefatis vel ahis processibus contra eos, et fautores vel adiutores eorum habitis derogare, vel immutare in ahquo, nec etiam differre vel ab- stinere proponimus, quin et pendentibus dilatione ac termini prefixione predictis tam ex preteritis ipsorum contumaciis, excessibus et offensis, quam ex futuris, si quos eos committere fortasse contin- geret, contra ipsos et alios spiritualiter et tempo- raliter, prout et quantum nobis videbitur, proce- damus.
Ut autem huiusmodi noster processus ad com- munem omnium notitiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in pre- sentis ecclesie beati Petri Principis Apostolorum de
BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1295. 327
Urbe appendi vel affigi hostiis seu superliminari- bus faciemus, que processum ipsum suo quasi so- noro preconio et patulo inditio publicabunt, ita quod dicti Potestas, Capitaneus, Consilium et Com- mune, et speciales persone Urbevetane, et alii, quos processus ipse contingit, nullam postea possint excusationem pretendere, quod ad eos talis pro- cessus non pervenerit, vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quoad ipsos in- cognitum vel occultum, quod tam patenter omni- bus publicatur. Actum Rome apud S. Petrum in fe- sto Ascensionis dominice, Pont. nostri anno primo.
ccccxcv.
Episcopo Assisinati, ut civitas Assisinas suum ambitum ampliare possit. Reg. An. I. Tom. I. ep. 523. fol. 119.
Bonifacius episcopus etc. Venerabili fratri... Episcopo Asisinati, salutem etc. Nuper ex parte dilectorum filiorum... Potestatis, Consilii et Com- munis Asisinatum propositum extitit coram nobis, quod cum ipsi Civitatis Asisinatis intendant am- bitum ampliare, ac parati sint ecclesiis, monasteriis et aliis piis locis de possessionibus seu terris eo- rum, quas huiusmodi ampliatio comprehendet, sa- tisfactionem plenariam exhibere, a nobis suppliciter postulabant, ut super hoc eis hcentiam benigne concedere dignaremur. Nos itaque considerantes attentius devotionem sinceram et reverentiam filia- lem, quibus hactenus ipsa Civitas erga Romanam ecclesiam noscitur claruisse, ac propterea inten- dentes ad ipsius Civitatis augmentum, et gerentes de tue circumspectionis industria fiduciam in do- mino specialem, fraternitati tue per apostolica scri- pta mandamus, quatenus prefatis Potestati, Consilio et Communi, dummodo ecclesiis, monasteriis et locis aliis supradictis de ipsorum possessionibus sive ter- ris, quas eiusdem ampliatio ambitus occupabit, ple- nam satisfactionem impendant, auctoritate nostra predictam hcentiam largiaris. Volumus autem, quod pecuniam, quam pro satisfactione huiusmodi a Po- testate, Consilio et Communi predictis exhiberi con- tigerit, quamque te recipere volumus ab eisdem, in emptionem rerum stabilium, super quo tuam intendimus conscientiam onerare, nomine ecclesia- rum, monasteriorum et ahorum locorum predicto- rum totaliter convertere non postponas, ut indem- pnitati eorum in hac parte contingat, ut expedit, precaveri. Datum Anagnie u. Idus Augusti, Pon- tificatus nostri anno primo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCCCXCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/2b87d2ce-d444-4e89-b62b-8500447582a1/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success