Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CL. , S. 103
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CL. , S. 103
CL.
Raynaldo nato quondam C. ducis Spoletani, ut Marchiain exeat et dimittat, atque occupata et ablata restituat. Reg. An. II. ep. 43. Tom. I. fol. 85.
Gregorius episcopus etc. Nobih viro R. nato quondam C. Ducis Spoletani, spiritum consihi sa- nioris. Satis domino tuo sufficere poterat, quod deo et hominibus gratis ingratus Romanam ecclesiam matrem suam hactenus acerbis amaricavit dolori- bus atrocibus, lacescivit iniuriis et variis molestiis perturbavit, si non et tu eius vicarius et minister, patientie nostre abusor improvidus, nos cumulatis exacerbares offensis, ita provocans nos audacter, quasi non sit auxihum, quo tua possit audacia co- hiberi, sed si sapis, ut crederis, ad frangendos co- natus tuos nos non oportet considerare laborem, qui quod non processimus bactenus ad iniuriam iniuria propulsandam, mansuete patientie virtus fe- cit, per quam non ad insolentias prorumpere, sed ad celeriorem correctionem te ac ahos debueras revocare, sed exinde ad impenitentiam abduceris, ut videmus. Non enim contentus, quod Castrum Stipizi occupasti et Turrem de Arnata obsidens in- vasisti, eam in nostram contumeham comburendo, quod construxisti Castrum Leonis, et homines no- stros de Arrone ac quosdam de Cassia tibi fecisti iurare, et quaniplures alios a fidehtate apostolice
88 GREGORIUS PP. IX. ANNO CHRISTI 1338.
sedis avertens multos corrupisti muneribus et pro- missis, quod Arquatam, quam aliquando dominus tuus occupans ad commonitionem pie memorie H. pape predecessoris nostri sponte restituit, reoccu- pasti de novo, et quod non est tacendum, sicut dicitur, presbiteros et alios clericos ausu sacrilego mutilans, eos variis cruciatibus afllixisti, quosdam per Sarracenorum ministerium crucis affigendo pa- tibulo, quosdam cecando, reliquis afflictis talliis et collectis, et spoliatis ecclesiis in manifestam sub- versionem ecclesiastice libertatis, nunc Marchiam Anconitanam ingressus hostiliter ad occupandum eandem, fraudes et vires exerces, te manifestum o- stentans sedis apostolice inimicum. Verum licet non tam ex longanimitatis virtute, quam ex pusillami- nitatis vitio forte procedere videatur, quod premit- timus monita, cum iam pena debuerit processisse, quia tamen eo fortiorem patientiam habere nos decet, quo uberiorem potentiam nobis dominus am- ministrat, Nobilitatem tuam monemus attente, per apostolica tibi scripta firmiter precipiendo mandan- tes, quatenus ad corrigendum te consilio salutari recurrens, protinus Marchiam exeas et dimittas, et infra octo dies post susceptionem presentium oc- cupata et ablata restituas universa, et de datis dam- pnis et irrogatis iniuriis satisfacias competenter, vel super hiis et aliis sufficientem exhibeas cautionem: alioquin dilecto filio Cinthio Subdiacono et Capel- lano nostro, de cuius fide ac prudentia indubita- tam fiduciam obtinemus, ut te ac fautores tuos tam de Regno quam alios excommunicatos publice nun- tiet, et terras, ad quas tu vel tui devenerint, sup- ponat ecclesiastico interdicto, et nobih viro P. Theo- daldi, fideh nostro, ut ex parte nostra te manifeste diffidet, dedimus firmiter in preceptis, ahas contra dominum tuum et te nichilominus, auctore domino, spirituahter et temporahter severius processuri. Da- tum Perusii vn. Idus Novembris, Pontificatus no- stri anno secundo.
CLL
Episcopis Tusciae, ut in Raynaldum et Bertoldum, filios quondam Conradi ducis Spoletani, patrimonii B. Petri invasores censuris ecclesiasticis animadvertant. Reg. An. U. ep. 67. Tom. 1. fol. 94.
Gregorius episcopus etc. Venerabihbus fra- tribus universis Episcopis per Tusciam constitutis, salutem etc. Ad vestram credimus notitiam per- venisse, quahter nos excommunicavimus F. dictum Imperatorem et omnes contra Romanam ecclesiam faventes eidem. Verum Raynaldus et Bertoldus fihi quondam Ducis Conradi, cum invadere ceperant ec- clesie patrimonium, excommunicationis sententiam incurrerunt, propter quod universis et singuhs di- strictius inhibemus, ne consihum, auxihum aut fa- vorem ilhs impendant. Cum excommunicaverimus omnes eorum consiharios, auxiharios et fautores et
nos ab Imperatoris fidelitate absolverimus univer- sos. Si quid enim in personis vel rebus tales pro- pter hoc sustinuerint, sibi poterunt imputare, con- tra quos insuper duximus statuendum, ut nullus eorum ad potestariam vel ahud officium civitatum aut ahorum locorum de cetero assumantur, excom- municentur etiam electores ipsorum, ac civitates et loca, quamdiu habuerint ibidem officia, subiaceant interdicto. Preterea omnibus benefichs seu feudis, que tenent ab ecclesiis, ipso sint iure privati, eo- rumque fihi non admittantur ad beneficia vel di- gnitates ecclesiasticas sine dispositione sedis apo- stolice speciah, nec huiusmodi excommunicati abso- lutionis possint obtinere beneficium, nisi per annum facturi moram in servitio terre sancte, et tantum expensuri ad minus ibidem, quantum eos ab illis constiterit percepisse. Quocirca presentium vobis auctoritate districte precipimus, quatenus inhibitio- nem nostram et easdem sententias, ac quod super hoc in penam predictorum statuimus, pubhcantes diebus dominicis et festivis, tam predictos Raynal- dum et Bertoldum, quam consiharios, auxiharios et fautores eorum, et nominatim si qui sunt de ve- stris civitatibus vel districtibus earumdem, cum illis excommunicatos a nobis sollempniter nuntietis, pu- bhce nichilominus protestando, quod tales non ali- ter, quam predictum est, poterunt absolutionis be- neficium obtinere. Et quidem cum promotio negotii terre sancte sit causa, pro qua nobis taha inferun- tur, verendum est omnibus, qui eisdem Raynaldo et Bertoldo consihum, auxihum vel favorem im- penderint, ne contra eos tamquam contra inimicos eiusdem negotii, paganos videlicet et Christi blas- phemos, procedere compellamur. Datum Perusii m. Nonas Decembris, Pont. nostri anno secundo.
CLH.
Fidelibus Civitatis Castellanae pontifex gratulatur de eoram submissione, confirmatque eisdem antiquas ipsorurn consuetudines et libertates. Reg. An. BL ep. 15. Tom. I. fol. 115.
Gtregorius episcopus etc. Dilectis fihis... Po- testati et populo Civitatis Castellane, salutem etc. Cum civitatem vestram de beati Petri patrimonio esse constet, sicut ex pluribus privilegiis evidenter apparet, hcet ahquando Imperialis potentia iusti- tiam violentia violans, in vobis indebitum usur- paverit dominatum: quia tamen, sicut vestra et nostra noscitur interesse, recognoscentes prudenter vos ecclesie Romane subesse debere, ad nos estis fide ac devotione conversi, fidehtatis nobis exhi- bitis iuramentis, nos volentes, sicut et decet, vos tamquam speciales fihos et fideles fovere favora- bihter in dulcedine hbertatis, civitatem vestram et personas cum omnibus bonis et iuribus vestris tam in civitate quam extra, comitatu videhcet et episcopatu et ahis, que in presentiarum rationa-
GREG0RIIJS PP. IX. A.NNO CHRISTI 1229. 89
biliter possidetis, aut in futurum iustis modis, pre- vestris commodis providere volentes, cum Romana
stante domino, poteritis adipisci, sub beati Petri ecclesia clementer prospicere consueverit utilitati-
et nostra protectione suscipimus speciali, statuentes, bus subiectorum, vestris supplicationibus inclinati,
ut eadem civitas perpetuo in ecclesie Romane de- de fratrum nostrorum assensu, vos et civitatem ve-
manio teneatur, et tam in rebus quam in perso- stram ciun omnibus bouis, que impresentiarum ra-
nis, sicut alii fideles patrimonii, per Romanam ec- tionabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis,
clesiam defendatur, nullo umquam tempore sub prestante domino, poteritis adipisci, sub beati Pe-
ditione alterius reditura. Libertates quoque et lau- tri et nostra protectione suscipimus, statuentes au-
dabiles consuetudines vestras bactenus observatas, ctoritate presentium civitatem predictam in fideli-
quibus gaudent alie patrimonii civitates, scilicet tate sedis apostolice persistentem, in eius demanio
in eligendis et faciendis potestatibus seu consuli- sicut Anagniam et alias civitates Campanie, salvis
bus, iudicibus, camerariis et notariis, consulibus servitiis et redditibus curie debitis, perpetuo reti-
mercatorum et omnibus aliis officialibus singulis nendam. Insuper concedimus vobis, ut in preficien-
et universis, quibuscumque nominibus censeantur, dis vobis Rectoribus, et in contractibus venditionis,
et constitutariis facturis constitutiones municipales emptionis ac aliis habeatis ad instar predictarum
seu statuta, quibus regamini, dum tamen in eis civitatum Campanie libertatem. Laudabiles preter-
non contineatur aliquid contra ecclesiam et eccle- ea consuetudines vestras et bactenus approbatas,
siasticam libertatem, necnon auctoritatem exercen- necnon et alia, que venerabilis frater noster Al-
di iurisdictionem plenarie in Civitate ac extra in banensis Episcopus apostolice sedis legatus pro-
vobis et vestris tam in personis quam rebus, si- inde vobis indulsit, auctoritate apostolica confir-
cut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, necnon mamus et presentis scripti patrocinio communimus,
alia, que in futurum iustis modis, prestante domi- salvo in omnibus apostolice sedis mandato. Nulli
no, poteritis adipisci, vobis auctoritate apostolica ergo etc. nostre protcctionis, constitutionis et con-
confirmamus et presentis scripti patroeinio com- cessionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum
munimus. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Da- Perusii xim. Kalendas Iunii, anno tertio. tum Perusii xnn. Kalendas Iunii, anno tertio.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CL. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/370625dc-f236-4973-bb5f-444e67dbe698/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success