Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXIV. , S. 113
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXIV. , S. 113
CLXIV.
Perusinis, ne foedera ad invadendas terras Imperii cum his, qui de patrimonio B. Petri non existunt, ineant Reg. An. VI. ep. 168. Tom. IU. fol. 52.
Gregorius episcopus etc. Consuhbus et Po- pulo Perusinis, Spiritum consilii sanioris. Cum per dei gratiam pace inter ecclesiam et Carissimum in Christo fihum nostrum F. Romanorum Impera- torem illustrem semper Augustum, Regem Ieroso- lime et Sicihe reformata, nos non solum ab offensa terrarum Imperii abstinere, verum etiam terras ipsas defendere, quantum permittet officii nostri debitum, debeamus, vos, sicut accepimus, sed non utique acceptamus, immo grave gerimus et indignum, cum quibusdam, qui non sunt de patrimonio, quod vix credimus, confederari ac societatem contrahere at- temptalis in earundem terrarum et Imperii detri- mentum, prout convenit, quasi obtenebrati caligine minime attendentes, quod ex hoc in ilhus possetis articulum difficultatis incidere, de quo non vale- retis facile hberari. Ut igitur presens monitio vos premuniat, et a pena preservet immunes, Univer- sitati vestre sub debito fidelitatis per apostohca scripta districte precipiendo mandamus, quatenus nullam societatem, nulla federa nullaque iuramen- ta cum hiis, qui de patrimonio non existunt, vel quibuslibet aliis in preiudicium terrarum ipsarum,
ac contra iura et honorem Imperii inire aliquate- nus presumatis: que omnia sive hactenus sint pre- sumpta, sive in posterum, quod non credimus, presumantur, decernimus penitus non valere, cum sit valde indecens, ut per nostros fideles Imperii offendantur, ne per hoc venire contra pacis federa videamur, ac facere irrita, que de nostris labiis processerunt. Ahoquin Venerabili fratri nostro Epi- scopo Spoletano damus nostris htteris in manda- tis, ut vos a presumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas, appellatione remota, compescat. Quod si nec sic preceptis nostris curaveritis obedire, contra vos spirituahter et temporaliter gravabimus tahter manus nostras, quod pena docente scietia quam temerarium sit mandatis apostohcis contra- ire. Datum Anagnie xn. Kal. Decembris, Pontifi- catus nostri anno sexto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/389d775d-6497-4ba7-9f60-8b4dc7fa8af3/charter>, accessed at 2025-01-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success