Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. III. , S. 18
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. III. , S. 18
III.
Privilegium Ludovici Pii imperatoris do regalibus confirmandis S. Paschali PP. I. Ex Cencio Camerario fol. 105.
In nomine domini dei omnipotentis patris et fihi et spiritus sancti. Ego Ludovicus Imperator Augustus statuo et condo per hoc pactum confir- mationis nostre tibi beato Petro principi Aposto- lorum, et per te Vicario tuo donno Pascali summo pontifici et Universah pape, et successoribus eius imperpetuum, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate et ditione tenuistis et di
PASCHALIS PP. I. ANNO CHRISTI 817. 3
sposuistis, Civitatem Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis litoribus ac portubus seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac viculis in Tuscie partibus, idem (item, idest) Portum, Cen- tumcellas, Chere, Bledam, Manturanum, Sutrium, Nepe, Castellum Grallisem, Hortem, Polimartium, Ameriam, Todem, Perusium cum tribus insulis suis idest maiorem et minorem, Pulversim et lacu, Nar- niam, Utriculum, cum omnibus finibus ac territo- riis ad suprascriptas civitates pertinentibus.
Simili modo in partibus Campanie Segniam, Anagniam, Ferentinum, Alatrum, Patricum, Frisi- lunam cum omnibus finibus Campanie, necnon et Tiburim cum omnibus finibus ac territoriis ad eas- dem civitates pertinentibus.
Necnon et Exarchatum Ravennatem sub in- tegritate cum urbibus, civitatibus, oppidis et ca- stellis, que pie recordationis donnus Pipinus Rex ac bone memorie genitor noster Karolus Impera- tor beato Petro Apostolo et predecessoribus vfis iamdudum per donationis paginam restituerunt, hoc est Civitatem Ravennam et Emiliam, Bobium, Ce- senam, Forumpopuli, Forumlivii, Faventiam, Imo- lam, Bononiam, Ferrariam, Comiaclum et Adria- nis, que et Gabelum cum omnibus finibus, terri- toriis atque insulis in terra marique ad supradictas Civitates pertinentibus, simul et Pentapolim, vide- licet Ariminum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsim- pronii, Montem Feretri, Urbinum et territorium Bal- nense, Callem, Luceolis, Egubium, cum omnibus finibus ac terris ad easdem Civitates pertinentibus. Eodem modo territorium Sabinense, sicut a geni- tore nfo Karolo Imperatore beato Petro Apostolo per donationis scriptum concessum est sub inte- gritate, quemadmodum ab Itherio et Maienario Ab- catibus missis ilhus inter idem territorium Sabi- nense atque Reatinum definitum est.
Item in partibus Tuscie Longobardorum Ca- stellum Felicitatis, Urbivetum, Balneum Regis, Fe- renti, Castrum Viterbii, Orclas, Martam, Tuscanam, Populonium, Suanam, Rosellas et insulas Corsicam, Sardiniam et Siciham sub integritate cum omni- bus adiacentibus ac territoriis maritimis, htoribus, portubus ad suprascriptas Civitates et insulas per- tinentibus.
Item in partibus Campanie Soram, Arces, Aqui- num, Arpinum, Theanum et Capuam, et patrimo- nia ad potestatem et ditionem vestram pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et Salernita- num, et patrimonium Calabrie inferioris et supe- rioris, et patrimonium Neapohtanum, et ubicumque in partibus Regni atque Imperii a deo nobis com- missi patrimonia vestra esse noscuntur. Has omnes suprascriptas provincias, urbes ac civitates, oppida atque castella, viculos ac territoria, simulque et
patrimonia iamdicte ecclesie tue, beate Petre Apo- stole, et per te Vicario tuo spirituah patri nostro donno Pascah summo pontifici et Universah pape, eiusque successoribus usque in finem secuh eo modo confirmamus, ut in suo detinent iure, principatu atque ditione.
Simih modo per hoc nostre confirmationis de- cretum firmamus donationes, quas pie recordationis donnus Pipinus Rex avus noster, et postea donnus et genitor noster Karolus imperator beato Apostolo Petro spontanea voluntate contulerunt, necnon et censum et pensiones seu ceteras donationes, que annuatim in palatium Regis Longobardorum inferri solebant, sive de Tuscia Longobardorum, sive de ducatu Spoletano, sicut in suprascriptis donationi- bus continetur, et inter sancte memorie Adrianum papam et donnum ac genitorem nostrum Karolum imperatorem convenit, quando idem Pontifex ei- dem de suprascriptis ducatibus, idest Tuscano et Spoletano, sue auctoritatis preceptum confirmavit, eo scihcet modo ut annis singuhs predictus cen- sus ecclesie beati Petri Apostoh persolvatur, salva super eosdem ducatus nostra in omnibus domina- tione et illorum ad nostram partem subiectione.
Ceterum, sicut diximus, omnia superius nomi- nata ita ad nfam partem per hoc nostre confirmatio- nis decretum roboramus, ut in vestro vforumque successorum permaneant iure, principatu atque di- tione, ut neque a nobis, neque a fihis vel succes- soribus nostris per quodhbet argumentum sive ma- chinationem in quacumque parte minuatur vestra potestas, aut vobis de suprascriptis omnibus, vel successoribus vestris inde ahquid subtrahatur, de suprascriptis videhcet provinchs, urbibus, civitati- bus, oppidis, castris, vicuhs, insuhs, territoriis at- que patrimoniis, necnon et pensionibus atque cen- sibus, ita ut neque nos ea subtrahamus, neque qui- bushbet subtrahere volentibus consentiamus, sed potius omnia, que superius leguntur, idest provin- cias, civitates, urbes, oppida, casteUa, territoria et patrimonia atque insulas, census et pensiones ec- clesie beati Petri Apostoh et pontificibus in sacra- tissima ilhus sede imperpetuum residentibus, in quantum possimus, nos defendere pronuttimus ad hoc, ut omnia ea in ilhus ditione ad utendum et fruendum atque disponendum firmiter valeat ob- tineri.
Nullamque in eis nobis partem aut potesta- tem disponendi vel iudicandi subtrahendive, aut minorandi vendicamus, nisi quando ab illo, qui eo tempore huius S. ecclesie regimen tenuerit, rogati fuerimus. Et si quihbet homo de supradictis civitati- bus ad vfam ecclesiam pertinentibus ad nos venerit, subtrahere se volens de vestra ditione vel potestate, vel quamhbet iniquam machinationem metuens, aut culpam commissam fugiens, nullo modo eum ali- ter recipiemus, nisi ad iustam pro eo faciendam
4 10ANNES PP. XII. ANNO CHRISTI 962.
intercessionem, ita dumtaxat si culpa, quam com- misit, venialis fuerit inventa, sin aliter comprehen- sum vestre potestati eum remittamus, Exceptis hiis, qui violentiam vel oppressionem potentiorum passi ideo ad nos veniunt, ut per nostram intercessio- nem iustitiam accipere mereantur, quorum altera conditio est, et a superioribus est valde disiuncta. Et quando divina vocatione huius sacratissime se- dis pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex Eegno nostro aut Francus aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate con- stitutus hcentiam habeat contra Romanos aut pu- bhce aut private veniendi, aut electionem faciendi, nullusque in civitatibus vel tenitoriis ad ecclesie beati Petri Apostoh potestatem pertinentibus ah- quis malum propter hoc facere presumat: sed h- ceat Romanis cum omni veneratione et sine ah- qua perturbatione honorificam pontifici suo exhi- bere sepulturam, et eum, quem divina inspiratione et beati Petri intercessione omnes Romani uno con- siho atque concordia sine ahqua promissione ad pontificatus ordinem elegerint, sine ahqua ambi- guitate vel contradictione more Canonico conse- crari, et dum consecratus fuerit, legati ad nos vel ad successores nfos Reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illos amicitiam et caritatem ac pacem socient, sicut temporibus pie recordationis donni Karoh attavi nostri, seu donni Pipini avi nostri, vel etiam donni Karoli imperatoris genito- ris nostri consuetudo erat faciendi.
Hoc autem ut ab omnibus fidehbus sancte dei ecclesie et nostris firmum esse credatur, firmiusque per futuras generationes ac secula ventura custo- diatur, proprie manus signaculo, et Venerabihum Eporum atque Abbatum, vel etiam optimatum no- strorum sub iureiurando promissionibus et subscri- ptionibus pactum istud nostre confirmationis robo- ravimus, et per legatum sancte Romane ecclesie Theodorum nomenculatorem domno Paschali pape dircximus.
Ego Ludovicus misericordia dei Imperator subscripsi. Et subscripserunt tres fihi eius, et Epi x. et Abbates vni. et Comites xv. et Biblioteca- rius unus et Mansionarius et Hostiarius unus.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) III. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/460fa2f9-7188-4255-9d89-efc9aa53bcbb/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success