Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXXX. , S. 70
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXXX. , S. 70
LXXX.
Tudertinis, ut paci inter ipsos et Spoletanos apud Mevaniam de ducatu Spoletano, ad demanium Romane ecclesiae reverso, per nuntium
Honorius episcopus etc. Dilectis filiis... Po- testati et populo Tudertinis, salutem etc. Cum sit nostra sollicitudo continua diversa mundi climata speculari, et vineam domini Sabaoth vallare age- ribus sepibusque munire, ne fructus eius extermi- net serpens aut reptile venenatum, subito a remotis oculorum vertentes aciem ad propinqua, Ieremie ol- lam conspeximus accensam in patrimonio Iesu Chri- sti, cui universe terre malleus, qui semper circa con- flatorium commoratur, ab aquilonis facie incendia ministrabat. Habentes igitur viscera compassionis cum Paulo, quibus infirmitati et scandalo singulo- rum cogimur subvenire, duphci gladio Petri nos circa femur accinximus, obviantes olle pestifere, que flammas ignivomas emiserat per ecclesie Romane fihos speciales, per quas in parte non modica in tantum cum draco prevaluerat devorando, ut sine difficultate maxima salutis et pacis sequi spes ali- qua speraretur. Cum enim inter Spoletanos, Nar- nienses, Cocoionenses et adiutores eorum ex parte una, Interampnenses, Tudertinos, Fuhginates et adiutores ipsorum ex altera in tantum inimicitie succrevissent, ut post multorum stragem, angustias et pressuras, dampna rerum et personarum, que hreparabihter passi fuerant et intulerant alternatim, multi miseri sub artissima custodia vincuhs ferreis mancipati, iam quasi de vite solacio desperarent, ad hberationem ipsorum non sine compassione ma- tema patris animum induentes, apud Viterbium con- stituti, dilectum fihum magistrum Pandulfum Sub- diaconum et notarium nostrmn ad partes illas du- ximus destinandum, cui ad hberationem captivorum et reformationem pacis plenarie commisimus vices nostras, addentes, ut virga, correctionis honeste au- ctoritate nostra corriperet insolentes. Ad patris vero imperium spiritum fortitudinis assumens filius, ca- ptivos, quos apud Narniam, Sanctum Geminum, In- terampnem, Spoletum, Tudertum et Cocoionem in- venit, non sine magnis laboribus et expensis cum sunnna dihgentia hberavit. Fuhginates vero, quia multos ex Cocoione captivos habebant, per quos
credebant iri ipso Castro ahquid sibi quomodolibet vendicare. Quia tamen apud nos non est acceptio personarum, sed nobis hoc solum sufficit, ut omnia recte fiant, dicto Subdiacono nostris dedimus ht- teris in mandatis, ut si forsan excommunicationis penam contempnerent rebeUionis spiritum assumen- tes, ipsos ad hberationem captivorum compelleret saltim gladio temporah. Qui cum fideles ecclesie per Ducatum et Tusciam constitutos iuxta manda- tum nfum ad exercitum (adversus) excommunicatos et interdictos faciendum viriliter iuvitasset, paratus eorum superbiam in manu forti et brachio extento punire, ipsi tandem ad cor reversi per manus pre- dicti Subdiaconi nostris et suis precise iuraverunt stare mandatis, et primo plegios quinque pro quin- gentis; secundo decem pro mille hbris Lucensibus sine pacto et ahqua conditione dederunt, sicut in instrumentis exinde confectis vidimus contineri. Li- beratis tandem ad ipsius Subdiaconi mandata ca- ptivis, et post iuramenta Potestatis, Iudicum, con- sihariorum omnium civitatis eiusdem ac ahorum multorum, qui in excommunicationem inciderant, excommunicationis et interdicti sentenths relaxatis, et sic captivis omnibus pristine redditis libertati apud Mevaniam, Potestatibus Civitatum et Castro- rum fere omnium de Ducatu, quos ad suam pre- sentiam advocarat, sub debito fidehtatis, quo ec- clesie Romane tenentur, et pena mille librarmn iniunxit, ut in octavis apostolorum Petri et Pauli quelibet Potestas cum tribus vel quatuor de commu- nitate sua vicem omnium habentibus se apud Ur- bemveterem nostro conspectui presentaret, ac in- terim pax aut firma treugua servaretirr hinc inde. Quibus ad prefixum terminum in nostra presentia constitutis, post tractatum diutinum tam super pace inter ipsos plenius reformanda, quam super Ducatu retinendo ad manus nostras, quod et ipsi diligenti meditatione tractaverant cum Subdiacono memo- rato: tandem Perusini, Ahsini, Fuliginates, Nuce- rini et Interampnenses iuxta mandatum nostrurn munitiones, castra, Regaha, sicut ea umquam ha-' buit et possedit aliquo tempore.bone- memorie Dux Conradus, in nostris manibus hbere resignarunt. Spoletani antem super hiis, que de Ducatus dema- nio tenere (hcuntur, tahter responderunt, quod hoo nullatenus, quod in sui iuris preiudicio resignabant, maxime cum contra eos quondam Dux Conradus, si ea possedit ahquando, possessor extiterit violen- tus: hoc tamen promisit(?) firmiter, quod se in nullo nostro nuntio vel Rectori opponeret, qui posses- sionem rerum ipsarmn nostra fretus auctoritate in- traret. Hoc autem articulo ad honorem Romane ecclesie ac nostrum, necnon et totius Ducatus, prout decuit, expedito, ad pacem et tranquilhtatem ipso- rum diligenti sollicitudine ac sollicita diligentia in- tendentcs, a Tudertinis, Fuliginatibus et Interam- pnensibus pro se ac adiutoribus suis ore proprio
HONORIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1220. 55
non sine cautela osculum pacis accephnus ad in- vicem firmius observande, quibus in presentia fra- trum nostrorum et de ipsorum consilio firmam pa- cem de cetcro hinc inde iniunximus observandain, et sic Ducatum et omnia alia, sicut ea possedit et habuit quondam dux Conradus, ad proprietatem et domanium Romane ecclesie reducentes, ius suum unicuique, cum locus et tempus fuerit, proponenti coram nobis duximus reservandum. Quocirca uni- versitati vestre per apostohca scripta sub debito fidehtatis et pena mille hbrarum districte iniungi- mus, quatenus supradicta omnia et vos ipsi firmiter observetis, et ab ahis ditioni vestre subiectis, quan- tum in vobis fuerit, faciatis observari. Datum apud Urbemveterem v. Idus Iuhi, Pont nostri anno rv.
In e. m. Potestati et populo Spoletano et omni- bus per Tusciam et ducatum Spoletanum constitutis.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/5464db61-e345-4128-b4b5-9c34def1933b/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success