Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XCI. , S. 74
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XCI. , S. 74
XCI.
Friderico II. Imp. electo, ut sicut promiserat, terram Comitissae Mathildis nuntio apostolico resignari iubeat, et haereticos in Lombardia reprimat. Eeg. An. V. ep. 139. Tom. III. fol. 27.
Honorius episcopus etc. Carissimo in Christo fiho nostro ... Hlustri Regi Sicihe, in Imperatori Romanorum Electo, salutem etc. Non oportet nos verbis exprimere, quam pure, quam solhcite ad ex- altationem tue celsitudinis intenderimus et constanti proposito intendamus, quod ipsa operis exhibitio id habundanter exprimit et demonstrat: unde non immerito admiramur, quod ea, que a te iuste re- quirimus, cum tante diflicultatis angustia obtinemus.
HONORIDS PP. III. ANNO CHRISTI 1220.
Cum enim Venerabili fratri nostro ... Metensi Epi- scopo Imperialis aule Cancellario dederimus in man- datis, ut terram clare memorie Comitisse Matildis ad Romanam ecclesiam pertinentem dilecto filio Alatrino, Subdiacono et Capellano nostro, faceret nostro nomine resignari, nosque intellecto, quod dictus A. cum Cancellario non veniebat eodem, di- lectum filium Raynaldum Subdiaconum et Capel- lanum nostrum propter boc ad ipsum Cancellarium curaverimus destinare, ipse illum diu vanis promis- sionibus detinens terram ipsam sibi non fecit, que- cumque causa suffuerit, resignari. Ideoque serenita- tem tuam rogandam duximus et bortandam attentius requirentes, quatenus id quod regio privilegio ro- borato subscriptionibus Principum, et alias tuis lit- teris promisisti, curans effectui mancipare, predictam terram Capellanis predictis vel eorum alteri, si forte non ambo presentes esse potuerint, facias nomine nostro libere resignari, attendens, quod si promis- sionem tuam in re tam modica violares, dedeceret regiam celsitudinem, et etiam presumi posset, quod promissio tua violata in minimis, non esses in ma- ximis ecclesie servaturus: propter quod iterata prece deposcimus, ut ita provideas, quod ad sublimatio- nem tuam, quam non solum volumus, sed etiam affectamus, nos de voluntariis amplius voluntarios, et de promptis efficias promptiores. Ad hec sere- nitatem tuam ad ea libenter hortantes, per que deo valeas propensius complacere, sollicitamus regiam celsitudinem, quatenus cum vitium heresis dicatur in Lombardia plurimum excrevisse, quod apparet ex iniquis statutis, que plereque illius provincie civitates contra dei ecclesiam ediderant, contra he- reticos et fautores ac receptatores eonun statuas et servari facias aliquid dignmn regia maiestate, ipsaque statuta quantum ad capitula, que de radice pravitatis heretice prodeuntia sunt contra hberta- tem ecclesiasticam attemptata, generaliter casses et precipias abiurari, ut fideles videntes zelum tuum circa fidem et dei ecclesiam merito gratulentur, per tua opera cognoscentes, te ad bonoram laudem et malorum vindictam gladium a domino accepisse. Datum apud Urbemveterem .... (Octobris), Pon- tificatus nostri anno quinto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/8827ff72-c3e4-414c-b064-680b999f987c/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success