Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLLX. , S. 110
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLLX. , S. 110
CLLX.
Friderico II. Imp. pontifex de caliimniis ab eius iustitiariis in partibus Aprutii Esculanis impactis respondet. . Reg. An. IV. ep. 126. Tom. II. fol. 56.
Gregorius episcopus etc. Carissimo in Ckristo filio nostro... Hlustri Romanoriun Imperatori semper Augusto et Regi SiciKe, salutem etc. Serenitatis tue litteras solita benignitate recepimus, et que continebantur in eis, notavimus diligenter. Nam sicut ex tenore collegimus earundem, referentibus tibi quibusdam Iustitiariis tuis circa partes Aprutii constitutis , te asseris accepisse, quod Commune Esculanum fideles nostri quedam feuda Regni tui detinere contendunt, nec permittunt etiam servitia curie tue debita eisdem iustitiariis exhiberi, nicbi- lominus alia quedam feuda ad regnum ipsum spe- ctantia destruentes, propter quod iura et servitia tibi debita subtrabuntur, quare a nobis Imperialis excellentia postulabat, ut insolentiam huiusmodi cohibentes, faceremus tibi congrue satisfieri de subtractis, et eisdem fidelibus nostris firmiter in- hiberi, ut de cetero similia non presumant. Verum predicti Iustitiarii tui talia ecclesiis et personis ec- clesiasticis, et aliis fidehbus nostris Esculani distri- ctus irrogare dicuntur, que cum graviter oculos divine maiestatis offendant, non decet Imperialem mansuetudinem sustinere, nec nos possimus in pa- tientia tolerare. Depredantur enim ecclesias, ca- piunt clericos, captos ausu sacrilego carceribus tradunt, et adhuc Bernardum Clericum detinent carcerali custodie mancipatum, homines spohant, et tot et tanta ibi committunt enormia, quod iidem fideles nostri vix possunt etiam respirare, et ut dicti Iustitiarii excusationem habeant in peccatis, cum offendant tam graviter, se fingunt offensos, ut te, si possunt, provocent ad offensam. Licet autem a fidehbus nostris tibi ac tuis premissa fieri non credamus, quia tamen non est intentionis nostre iuri et honori tuo in ahquo derogari, per Venera- bilem fratrem nostmm Episcopum Belvacensem, Marchie Anconitane ac Ducatus Spoletani Recto- rem, quecumque in preiudicium tuum presumpta sunt ab eisdem, plenarie precipimus emendari. Tu vero, fili carissime, sic emendari facias, que a
premissis iustitiariis sunt presumpta, quod divinam evites offensam, et ilh tam voluntate quam actione satagas complacere, qui exaltat sibi placidos in sa- lutem. Unicam sponsam eius, sacrosanctam eccle- siam, videaris sincero animo venerari, et per hoc gratiam in presenti, et gloriam tibi compares in futuro, nosque devotionem tuam possimus merito. commendare. Datum Laterani viii. Idus Martii, Pon- tificatus nostris anno quarto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLLX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/af62dd93-3279-44ea-9093-58826d8a5521/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success