Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCXLI. , S. 208
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCXLI. , S. 208

CCCXLI.
Eidem pontifex per nuntium venturum responsum se daturum scribit. Beg. Bernardi de Neapoli ep. 107.
Gregorius episcopus etc. Carissimo in Chri- sto filio Rudolfo Regi Romanorum Illustri, salu- tem etc. De prosperis tue serenitatis eventibus, quos missc nuper littere nunciarunt, in domino ex intimis exultamus, eius misericordiam obnixius im- plorantes, ut ipse, qui cepit, ipse perficiat, promotionis tue progressum prosequatur feliciter, et ad perfectum usque perducat. Ceterum quia predicte littere ad pre- sentiam nostram cito venturum tui cordis secretarium promiserunt, ad alia in ipsius adventum distulimus respondere, ut que idem secretarius retulerit, in-
tellectis, plenior ad omnia responsio subsequatur, presertim cum dilectum filium G. de Grandisono Virdunensem electum hiis diebus ad Regalem excel- lentiam duxerimus destinandum, per quem in multis plene aperuimus mentem nostram. (Datum Bellica- dri Kalendis IuUi, Pontificatus nostri anno iv.)
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCCXLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DocumentSaintSiege/b2be7001-2324-4bcd-936e-d100e704f13e/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success