Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLXXLX. , S. 415
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLXXLX. , S. 415

DLXXLX.
Cesenatibus, ut pedagium pro construendo quodam pontc recipere possint. Reg. An. I. ej). 334. fol. 80.
Benedictus episcopus etc. Dilectis filiis ...Po- testati, ... Capitaneo et Communi Civitatis Cesena- tis, salutem etc. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod in flumine, quod dicitur Sapis, decurrente prope Civitatem vestram propter defe- ctum pontis lapidei, qui ibi fore consueverat, re- troactis temporibus nunc destructi, plurimi submer- guntur, magnumque transeuntibus dictum flumen periculum imminet, nisi pons ipse inibi reparetur. Cum autem vos reparare ac manutenere dictum pontem in eodem flumine ad opus transeuntium, ut asseritis, proponatis, idque propter dampna gravia, que bactenus faciente malitia temporis sustinuistis, non possitis absque adiutorio in effectum dedu- cere per vos ipsos: nos vestrum in hac parte pro- positum commendantes, vobisque volentes ad hec de ahcuius subventionis remedio, per quod pre- missa commodius possitis efficere, providere, aucto- ritate vobis presentium indulgemus, quod fabrica pontis eiusdem durante, ac etiam post, vobis pon- tem huiusmodi conservantibus et manutenentibus, usque ad apostohce sedis beneplacitum voluntatis a singuhs forensibus, laicis dumtaxat, qui flumen ipsum in loco, ubi pons ipse construitur, vel pon- tem ipsum, postquam fuerit constructus, transie- rint, pro quohbet scilicet equite duos, pro pedite unum, pro salma tres, pro curru quatuor denarios et non plures usualis monete nomine pedagii di- cti pontis petere, recipere et exigere valeatis, qua- cumque constitutione contraria non obstante. Nulh ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Late- rani vm. Id. Februarii, Pont. nostri anno primo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DLXXLX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DocumentSaintSiege/b7740db5-967c-4bbc-8bf1-b97eb35f3232/charter>, accessed 2025-03-17+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success