Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXVI. , S. 87
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXVI. , S. 87
CXVI.
Spoletanis idem imperator significat, se omnia revocasse, quae dapifer suus in ducatu Spoletano et in Marchia An- conitana in praeiudicium ccclesiae Romanae ogerit, eosque hortatur, ut pontifici obediant. Ex Reg. Honorii PP. UI. Tom. IV. fol. 11.
Fr. dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus et Rex Sicifie, Universis per ducatum Spolcti constitutis, gratiam suam et bonam volun- tatem. Per litteras et nuntium revereutissimi patris nostri summi pontificis intelleximus, quod fidefis vir Gonzofinus a quibusdam vestrum iuramenta recepit, et bafivis apostolice sedis eiectis, suos pre- ficere non expavit, diffidatos et excommunicatos a dilecto in Christo patre et amico nostro, domino R. sancte Marie in Cosmedin Venerabili diacono
72 HONORIUS PP. III. NNO CHRISTI 1222.
Cardinali, Rectore ducatus Spoleti, secuni retinens, et omnes, qui iurare sibi recusant, banno generali supponens. Cum autem hec nobis nolentibus sint presumpta, nec nostre intentionis existat, quod per nos aut nostros quicquam attemptetur contra Ro- manam ecclesiam matrem nostram, cui, sicut tene- mur, conservare volumus iura sua: noveritis nos eidem dapifero sub pena gratie nostre districte pre- cipiendo mandasse, ut quecumque in ducatu eodem attemptata sunt, non differat revocare, et deinceps nequaquam similia presumpturus, ecclesie balivos, suis amotis, restituat, et tam supradictum bannum, quam que recepta sunt ab ipsius terre hominibus iuramenta, relaxet. Quare volumus et universitati vestre mandamus, quatenus non dimittatis pro liiis, qui dapifer idem fecit, quin tamquam ecclesie Ro- mane fideles ad mandatum apostohcum redeatis. Datum apud Ioham xxn. Novembris, XL Indictione.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/f91cd520-7606-44f5-8ce8-03a031228e83/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success