Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 671, S. 852
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 671, S. 852
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 671, S. 852
Urbanus episcopus servus servorura Dei, dilectis filiis .. Abbati et conventui monasterii deDunis, Cisterciensis ordinis, morinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Exposcit vestre devotiouis sinceritas et religionis promeretur honestas, ut tam vos quos spetiali dilectione prosequimur quam monasterium vestrum spetialibus honoribus, et favoribus attolamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra petitio contincbat, quod olim, ut tu fili, Abbas et successores tui abbates dicti monasterii qui essent pro tempore, in quacumque ecclesia qualitercumque privilegiata, in comitatu Flandrie consistente, missam cum mitra celebrare et post missarum solemnia benedictionem solemnem, dummodo in benedictione hujusmodi aliquis apostolice sedis legatus presens non foret et etiam presente diocesano, dum tamen ipse diocesanus hoc fieri ex justa causa non prohiberet, aut benedic- tionem hujusmodi personaliter facere nollet, elargiri possitis, tibi et eisdem successoribus fuit apostolica auctoritate concessum, super qua quidem concessionis gratia littere apostolice minime sunt confecte. Cum autem sicut eadem petitio subjungebat illarum partium hactenus obtinuerit consuetudo, quod hujusmodi benedictiones infra missarum solemnia videlicet post per omnia quod cantatur ante Agnus Dei, astantibus dari solent. Nos volentes vos et monas- terium vestrum prerogativa prosequi gratie amplioris, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut tu fili abbas et successores tui abbates dicti monasteri qui fuerint pro tempore, Jn dicto monasterio benedictionem solemnem infra missarum solemnia et etiam post, dummodo, in benediclionibus hujusmodi aliquis apostolice sedis lcgatus vel diocesanus loci presens non fuerit, vel etiam presente eodem diocesano, dum tamen ipse diocesanus in hujusmodi benedic- tionibus consentiat, vel benedictiones ipsas personaliter facere noluerit, elargiri possitis, felicis recordationis Alexandri pape quarti que incipit: abbates et aliis quibuscumque constitutionibus apostolicis in contrarium editis nequaquam obstantibus, tibi et eisdem successoribus aucto- ritate apostolica, de spetiali gratia, tenore presentium, indulgcmus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum apud castrum civitatis Luceriecristianorum xv kal. Aprilis, pontificatus nostri anno septimo.
G. Gur.Goitiis.
m
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 671, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/00756ae7-195f-47d5-ac7d-d9a39b963f4f/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success