Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1072, S. 1209
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1072, S. 1209
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1072, S. 1209
Ego Adam, Dei gratia Morinensis episcopus, notum facio omnibus, tam presentibus quam futuris, hoc scriptum inspecturis, quod Theodericus de Riningha, familiaris ecclesie de Dunis, constitutus in presentia nostra, innovavit quandam donationem, quam prius semel et iterum fecerat coram scabinis de Riningha, concedens eidem dunensi ecclesie in puram elemosinam sex mensuras terre pro salute anime sue et antecessorum suorum, jure perpetuo possidendas, que jacent in Riningha et appellantur terra Meingeri clerici, qui fuit frater ipsius Theoderici, sicut nobis a fratribus dicebatur. Que terra, que ab ecclesia de Dunis data est Arnolpho, filio Arnulphi Sutoris, atque ejus successoribus in annuam pensionem, ut pro ipsa solvant eidem ecclesie triginta duos solidos ad duos terminos annuatim; hoc est sedecim solidos in Nativitate beati Johannis-Baptiste, alteram in festo sancti Bavonis medietatem. Idem Theodericus adjunxit quod una medietas ipsorum triginta duorum solidorum cedere debebit in usus conventus, altera vero in fabricam nove ecclesie expendetur, donec ipsa ecclesia ad integrum fuerit consumata. Qua perfecta ipsi triginta duo solidi totaliter conventui in perpetunm remanebunt. Et ut donatio hec debitam obtineat firmitatem, presentem paginam, sigilli mei munimine et testium subscriptione, duxi roborandam. Testes: Dominus Petrus de Doy, magister Petrus de Senclou, dominus Remundus clericus meus, Nicholaus presbyterdeGivelda, frater Riquardus et frater Egidius, monachi de Dunis. Actum Dunis, anno Domini M° CC vicesimo primo, mense Augusto.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1072, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/02bad404-1676-4467-920d-09071807b640/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success