Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 66, S. 216
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 66, S. 216
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 66, S. 216
Willelmus Dei gratia Hollandie comes omnibus fidelibus sub ditione sua constitutis ad quos hec pagina pervenerit salutem et omne bonum. Notum esse volumus presentibus et futuris quod fratribus de Dunis qui de cisterciensi ordine esse noscuntur, gratuita 6enignitate concessimus ut per totam terram nostram licentiam habeant libere vendendi et emendi quecunque voluerint, et quotiens aliqua propriis necessaria usibus, navigio, seu alio modo transvexerint, ab omni theloneo, vel quibuslibet exactionibus tam nostris quam omnium virorum qui nostre sunt potestatis, inconcussi prorsus pertranseant. Siquis vero eorum omnium qui ad jus nostrum pertinere noscuntur, visis litteris istis, predictos fratres modo quolibet molestare presumpserit, sciat se certissime nostram incurrisse offensam, et quantum fratres in exigendo justiciam propter hoc ipsum expenderint, tanti se nobis noverit esse debitorem. Porro ut hec largitio memoratis fratribus illesa perseveret, presenti scripto testes probabiles adhibere curamus, quorum subscripta sunt nomina: Dominus Hugo de Vorren, Theodericus frater ejus, Betto frater Bertildi, Arnoldus frater Wittenwillems, Reinerus frater Simonis et alii homines mei multi.
183
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 66, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/05d8f340-4506-4025-9bea-9decd802ef1f/charter>, accessed at 2025-01-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success