Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1155, S. 1281
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1155, S. 1281
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1155, S. 1281
Universis presentes litteras inspecturis, magister Egidius, decanus Sancti Donatiani in Brugis, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod ego subsequentes litteras ecclesie beate Marie de Thosan non abolitas, non cancellatas nec in aliqua sui parte viciatas, sed sanas et integras ac bene sigillatas, inspexi sub hac forma: Ego Gerardus de Oudenburg, camerarius Flandrie, notum facio presentibus et futuris presens scriptum in- specturis, quod conventui beate Marie de Thosan pro remedio anime mee dedi in puram elemosinam triginta libras flandrensis monete super decem mensuras terre, que jacent ante Hoesthof apud Marhem,"z& comparandos redditus ad pitantiam conventus in anniversario meo annuatim perpetuo faciendum. Ita autem ordinavi ut de terra predicta prefatus conventus singulis annis accipiat tres libras donec supradicte triginta libre fuerint ipsi plene et inte- graliter persolute nec atias habeat potestatem auferendi dicto conventui tres libras jamdictas nisi triginta libras dederit, de quibus redditus trium librarum loco competenti possint com
566
parari. L't autera hec donatio rata permaneat scripto mandari et sigillf mei munimine volui roborari. Actum apud Morkerke, anno Domini M^COXXX" VIJ", in die beati Nicholai epis- copi. Kgo vero prefatus magister E. ad preces predicte ecclesie in testimonium inspexionis mee presentibus litteris sigillum meum duxi apponendum. Datum anno Domini M" CC° octo- gesiuio, feria secunda post Epyphaniam Domini.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1155, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/0b888cff-eade-4417-a1e3-178fe5a383d6/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success