Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1074, S. 1210
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1074, S. 1210


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1074, S. 1210
Ego frater Heinricus, dictus abbas Sancti Nicholai et ego Herbertus, prepositus ecclesie Sancte Walburgis Furnensis, notum fieri volumus omnibus hoc scriptum inspecturis, quod querimonia , sive querela que erat inter Walterum Bloch et ecclesiam de Dunis, pro dimidia mensura terre, quam pater ejus Bast nomine, apud Alnoti domum eidem ecclesie vendidit et hucusque fratres de Dunis possident, tali modo coram nobis et scabinis pacata et sopita est. Veniens quoque Walterus Bloch Furnensis legitime coram nobis, resignavit domui de Dunis de propria hereditate sua, mensuram unam, et quartam partem unius mensure, sic jacentes, una dimidia mensura jacet ad onentalem plagam et alie nichilominus tres partes mensure unius, jacent ad occidentalem plagam mansionis sue, juxta wervum Volcrani Hackes, avunculi sui, ita utsi quandoque dictus Bloch, vel aliqui de propinquitate ipsius, pro dimidia
497
mensura , terre quam pater ejus Gillebertus Bast, clomui de Dunis, ut dictum est, vendidit. de cetero molestare, vel gravare presumpserint, predicta domus de Dunis jam dictam terre mensuram et quartam partem unius mensure in perpetuam hereditatem perpetuo libere et pacifice possiderc debebit, nulli predictorum hominura super illa terra deinceps responsura. — Interim autem sepedictus Bloch sepememoratam terre mensuram et quartam partem unius mensure solummodo manu capere, hoc est arare, seminare et colerc poterit, non tamen quovis modo distrahere, sive illam pro alia terra ipse Bloch, vel heredes sui, poterant commutare. Hujus conventionis receptor et advocatus exstitit, ex parte Dunensis ecclesie , dominus Giselinus Value, testis, quoque et scabinus , cum aliis quos subscribimus: Badulfus de Wlfringhem, Willelmus filius Christiani, Stephanus Piscis, Philippus dc Neukerka, Biquardus Blavoth. Interfuerunt et etiam isti: dominus Walterus de Uxhem, monachus de Dunis, frater Simon magister de Pomerio, frater Halverdus magister dc Alnoti domo et alii quam plures — Ut igitur hoc ratum firmumque permaneat, nos instrumentum illud Walteri Bloch, eo quod sigillo caruit, presentem paginam sigillorum nostrorum testimonio duximus roborandam. Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo, octavo decimo, septimo decimo kalendas Februarii.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1074, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/0c7cf83d-b976-477d-8ee1-f1950ea22a87/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success