Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 800, S. 972
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 800, S. 972


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 800, S. 972
Gregorius episcopus scrvus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Dunis, Cystercicnsis ordinis, morinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionera. Si adhuc Amalech persequitur Israelem dum cupidi et avari viro3 religiosos Deum videre per con- ■ templationis ocium cupientes, non solum aperta sevitia verum etiam subdola calliditate multipliciter inquietant nos, qui veri Moysis vices licet immcriti gerimus, debemus et illorum refragari conatibus et versntiis obviare, ne virgam peccatorum super sortem justorum relin- quere videamur. Ex partc si quidem nostra fuit expositum coram nobis quod nonnulli clerici et laici non tam justiciam suam prosequi quam vos prosequi dampnabiliter inten- dentcs vos ultra duas pluresve dietas a monasterio vestro per litteras apostolicas faciunt maliciosc citari, ut fatigati laboribus et expensis vel cedcre litibus, vel dampnosas subire cogamini pactiones. Ut igitur sapientia sua vincat maliciam suavitate, cum experimento
275
sciamus quam sit amarc sancte contcmplationi vacantibns distrahi litibus odiosis volentes quantum cum Deo possumus vestre quieti consulere ne de cetero ultra duas dietas a monas- terio proprio super bonis, que infra ipsum habetis, per litteras apostolicas trahi possitis in causam, auctoritate vobis presentium indulgemus, nisi littere ipse de hac indulgentia fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liccat hanc paginam nostre concessionis infrin- gere, vel ei ausu temcrario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indigna- tionem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 800, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/0cb3ae27-b7a1-4c45-b3da-55634c926fb2/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success