Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 29, S. 190
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 29, S. 190
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 29, S. 190
Clemens episcopus servus servorum Dei dilecto filio Johanni abbati monasterii de Dunis, Cisterciencis ordinis, morinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut ex sincere devotionis affectu quem ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris favorem tibi apostolicum sentias acrevisse, benedicendi calices, pallas, altaris corporalia et vestes sacer
157
dotales in tuo dumtaxat monasterio tibi et successoribus tuis, dummodo tibi et eisdem successoribus munus benedictionis impensum fuerit, auctoritate presentium concedimus potes- tatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationera omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum apud Bellicadrum arelatensis diocesis, xvii kal. Octobris, pontificatus nostri anno duodecimo.
P. Doi.vs. Gilbertus.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/0e46256f-b23a-4a97-84b8-57b1fe35fac8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success