Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 428, S. 544
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 428, S. 544


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 428, S. 544
Adam, Dei gratia morinensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Universitati vcstre volumus notum esse, quod omnes filii Johannis Aurige, burgensis de Ypra, Johannes videlicet, Hugo, Walterus, Willclmus et Nicholaus et Anna mater eorum, relicta scilicct ejusdem Johannis, cum duabus filiabus, filie jam dicte Annetis: Margareta et Cristina, in nostra presentia constituti recognoverunt, quod dictus Johannes, dum viveret, duodecim solidos monete currentis ct tres capones, redditura videlicet, quem habebat in Riningha, de duabus mensuris terre, quas Walterus, cognoraento Nepos, tenebat ab ipso in • perpetuam elemosinam, contulit conventui bcate Marie de Dunis. Ipsi itaquc jamdicti filii coram nobis hanc elemosinam ratam habuerunt et gratam et si quid eis in redditu antedicto juris remanserat, quitum singuli eorum ecclesie de Dunis in perpetuum clamaverunt. Jacet autem predicta terra juxta publicam stratam qua dc Rininga pergitur Ypris, secus mansioncm jamdicti Walteri Nepotis, una mensura ad orientem et altera ad aquilonem, que mansio sita est de publica strata ad orientalem plagam. Census vero memorate terre debet solvi annuatim ab ipso sepedicto Waltero Nepote et a suis heredibus, in festo Sancti Bavonis. Ut igitur hoc ratum firmumque permaneat, sigilli nostri auctoritate fecimus com- muniri. Testes dorainus Egidius Flandrie archidiaconus, dominus Hugo Yprensis prepositus, dominus Petrus de Doy, dominus Beimundus, dominus Matheus de Aria monachus de Claro- marisco. Actum Ypris, anno Domini millesimo, CG°, XX", mense Octobri, in octavis beati Dyonisii.
o09
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 428, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/104ddc19-678f-403c-9e98-5cde82b88c2d/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success