Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 182, S. 329
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 182, S. 329
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 182, S. 329
Alexander episcopus servus servonim Dei, dilectis filiis.. abbati Cistercii ejusque coab- batibus et conventibus universis cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Sedes apostolica duxit vobis provide concedendum, ut a nullo alio nisi a patribus abbatibus seu dicti ordinis monachis a dictis abbatibus super hoc deputatis visitari vel corrigi valeatis. Quia vero sic sunt procurationes visitationi annexe, ut prelatis non sint, nisi visitent, exhi- bende, auctoritate presentium ne quisquam dyocesanus aut prelatus alius a vobis procurationes hujusmodi exigere vel extorquere presumat, nec vos eas exhibeatis eisdem districtius inhi- bemus. Decernentes eadem auctoritate irritum et inane si quid contra inhibitionem hujus- modi a quoquam fuerit propria temeritate presumptum ac sententias, si quas in vobis hujusmodi occasione prolate fuerint non tenere. Nulli ergo omnino hominnm etc.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 182, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/16c17b7b-167c-484f-b112-afd7d90527a4/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success