Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 486, S. 594
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 486, S. 594
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 486, S. 594
Nos frater H. abbas, B. prior Sancti Nicholai et J. prepositus ecclesie Sancte Walburgis Furnensis. Notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Walterus Sconc et Gloria uxor sua, in nostra presentia constituti, omnia quse habebant tam in mobilibus quam in immobilibus, ecclesie beate Marie de Dunis, in elemosinam liberaliter dono perpetuo paciflce possidenda contulerunt. Requisiti a nobis si ad hoc faciendum essent allecti, vel illecti, dixerunt quod non. Sed parte propter donum dictam elemosinam pro salute anima- rum suarum et peccatorum suorum remedio contulerunt, coram nobis dicto et factis suis, quod cum alter eorum ab hac luce migraverit, quod superstes perpetuo se castum conser- varet. Hanc vero donationem fecerunt legitimc cum werpitione coram scabinis ville Furnensis quorum nomina sunt hec: dominus Ingelboldus, dominus Nicholaus de Foro, dominus Gerardus, filius domini Johannis Claichin, dominus Eustacius de Foro, dominus Johannes Corthals. Ut igitur hec rata et firma permaneant ad preces prefatorum Walterus Sconc et Gloria uxoris sue, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine dignum duximus in tcstimonium roborandam. Actum anno Domini M^CC* tricesimo tercio, mense Aprili.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 486, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/17f038a1-99c2-4349-a806-ed799f3d576b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success