Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 916, S. 1068
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 916, S. 1068
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 916, S. 1068
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Cum omnium hominum utilitatibus de jure teneamus providere, illis tunc et prumptius et benignius pro posse nostro debemus assistere, qui divino cultui creduntur artis implicari; hac igitur habita consideratione notum esse volumus omnibus, tara presentibus quam futuris, quod, ego Gerardus, prcpositus sancti Donatiani Brugis et cancellarius Flandrie.et totum capitulum nostrum terram illam censualem (jQQUrum circiter XXIIII0' mensurarum, in territorio furnensi usque Ysaram jacentem, sicut venerabilis comes Flandrie, Philippus, ab omni censu liberam ecclesie sancte Marie de Dunis in elemosinam dedit, ita nos eadem libertate predicte ecclesie perpetuo possidendam conces- simus, et quicquid ad jus nostri spectare videbatur officii, scilicet superarata et relevationes, et omnia consuetudinaria onera, que aliis terris imposita noscuntur, absolute remisimus. Ut autem hec largitio nostra succedentium varietate nequaquam vel temere perturbari, vel revo- cari possit in irritum, quod sollempniter fecimus sigillorum nostrorum impressione et testium subscriptione confirmavimus. Testes, Philippus coraes Flandrie, Matildis comitissa, Gerardus, prepositus Insulis; Robertus advocatus betunensis, Willelmus de Staden templarius. Actum anno incarnati Vcrbi M" C° LXX X° septimo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 916, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/1d5780af-c288-4693-bb41-9e390deaa707/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success