Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 226, S. 368
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 226, S. 368
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 226, S. 368
Nos Margareta, Flandrie et Hainoie comitissa, et Guido ejus filius, comes Flandrie et mar- chio Namurcensis, notum facimus universis, quod cum nos olim mandaverimus et preccpe- rimus terram supra Voghcle in officio de Hulst, Wtdiic vulgaliter appellatam, dicari prout moris est, et fuit ab illis qui sua crederent interesse, religiosi viri .. abbas et conventus ecclesie beate Marie de Dunis, cysterciensis ordinis, in prefata terra sive Wtdico quadragintas et quinquaginta vel circiter mensuras terre comprebenderunt dicandas et eas infra terrennium dicaverunt propriis expensis et laboribus, contentas infra limites sive terminos infrascriptos, videlicet ab orientali parte a dico, sive dammo, qui dicitur Hingwardingedamme, versus occi- dentem usque ad extremum dicum maris super Voghele, nunc dicatum, et ab australi parte, scilicet a Voghele versus septentrionem usque ad dicum protensum ab Hingwardingedamme usque ad predictum dicum extremum. Nos vero congnoscentes, inquisitione super hoc dili- genti prehabita, predictas quadragintas et quinquaginta vel circiter mensuras terre infra pre- dictos limites sive terminos comprehensas et aquas dicte terre contiguas et piscariasearundem, proportionc ipsis dunensibus competente juxta ratam expensarum ab eisdem dunensibus in dicta dicatione factarum, ad prefatam dunensem ecclesiam jure hereditario pertinere et etiam pertinere deberent. Terram, aquas et piscarias hujusmodi, prout suprascripte sunt, ipsi ecclesie conflrmamus tanquam terre domini perpetuo libere et pacifice possidendas. Volentes eidem ecclesie et personis ejusdem contra quoscunque plenam et perpetuam premis- sorum fieri protectionem et warandiam a nobis et successoribus nostris tanquam terre dunensis, salva per omnia nobis et noslris successoribus Flandrie comitibus, omnimoda temporali justicia, tam alta quam bassa, in terra, aquis et piscariis antedictis. Et in testimonium et munimen premissorum sigilla nostra presentibns litteris sunt appensa. Datum anno Incarnationis Domi- nice, millesimo ducentesimo septuagesimo tercio, mense octobri.
333
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 226, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/20198538-f0a8-487d-8348-1a16d0ff4ed8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success