Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 386, S. 514
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 386, S. 514
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 386, S. 514
Hugo, abbas Sancti Andree, Balduinus, abbas Sancti Petri Aldenburgensis, Johannes, abbas deEchout, Fruraaldus, abbas de Sinebeka et Ilugo, decanus Sancti Donatiani, universis fide- libus in perpetuum. Notum facimus tam posteris quam modernis, quod Adalisa , filia Erem- baldi dc Liswega, cognomento Scouteta, XXVII meusuras terre, que ei a suis parentibus in parrochia de Liswega hereditaria successione pervenerant, et quam ipsa diu in pace et quicta possessione tenuerat, ecclesie Sancte Marie de Thosan in nostra presentia sollempni donatione in clemosinam contulit jure perpetuo possidendam. Quia vero sunt plurimi qui sancte matri ecclesie privignos se potius conantur quam filios exhibere, et ejus profectibus, in quantum possunt, nituntur obrepere, ne lapsu temporis veritas tam manifesta oblivione depereat, nos quod vidimus, quod audivimus et testamur scripto duximus commendandum et sigillorum nostrorum munimine roborandum. Testes Eggabertus, sacerdos et sacrista Sancti Donatiani, Guluinus, notarius comitis et alii tam rcligiosi plurimi quam seculares. Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo, centesimo, nonagesimo septimo, mense Novembri, in templo Saucti Donatiani Brugensis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 386, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/2b64fcb5-3b4e-4104-b2e3-53d1906bb236/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success