Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 883, S. 1042
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 883, S. 1042
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 883, S. 1042
et de Hinghesdic.
Otto, Dei gratia Trajectensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, eternam iu Domino salutera. Noverit universitas vestra quod nos vencrabilium virorum abbatis et con- ventus beate Marie de Dunis, cisterciensis ordinis, precibus concurrentes affectu, totam decimam terrarum de Zando, sicut ubique inter Hossenesse et Hontenesse extenditur, terra illa de qua mouachis sancti Petri Gandensis, in usus fratrum, in ecclesia de Cosforde ser- vientium bone memorie Ph. quondam comcs Flandrie, partem contulcrat ah ecclesia sancti
329
Petri Gandensis, in manus pie recordationis Balduini, comitis Flandrie et Hainoie, postea resignatam et ecclesie de Dunis ab ipso concessam, sicut in instrumentis ipsius comitis et dicte ecclesie Sancti Petri, plenius continetur, ipsi ecclesie de Dunis concedimus et conces- siones ei factas a prefato Balduino comite approbamus. Si quid illi concessioni defuit, nostra auctoritate, de consilio priorum atque majorum, nostre ecclesie trajectensis, supplentes et decimas tocius terre de Hinghesdic, cum prefata decima de Zando, sicut ubique inter dicum de Hossenesse et dicum de Huntenesse et Voghela et Ilunta et Sutmara et Nortmara utraque terra continetur, memorate ecclesie de Dunis, libere et pacifice possidendam dono perpetuo concedimus et auctoritate speciali, et presentis scripti munimine confirmamus. Petentes humiliter et devote, ut domini nostri Theoderici Trajectensis et Bernardi patris nostri, Selo- nensis episcoporum ac nostri plene fraternitatis memoria in ecclesia de Dunis perpetualiter habeatur. Actum anno Domini M°GG°XX° primo, mense Maio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 883, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/2b6a8e22-3532-4108-91ec-2b9cf588754b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success