Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 85, S. 229
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 85, S. 229
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 85, S. 229
Walterus, Dei gratia Tornacensis episcopus, omnibus presentcs litteras inspecturis, salutec in Domino. Cum ecclesia de Dunis Ingeravenum filium domini Gocewiui, militis de Slipis coram officiali nostro traxisset in causam super theloneo quod idem Ingeranus in Slipi extorquere a fratribus ejusdem ecclesie nitebatur, partibus in nostra presentia constitutis Ingeranno pro se et pro uxore sua et filiis suis, et ecclesia de Dunis per procuratoreD Ydoneum comparente, ecclesia instrumentum produxit cujus continentia talis erat. Eg Gocewinus filius Ingeraveni de Slipen, notum facio omnibus hanc cartam inspecturis, quo assentiente filio meo Ingeraveno, absolvo fratres de Dunis cum omnibus rebus suis ab omn theloneo quod ad me pertinet in Slipis. Hanc autem donationcm, ut in perpetuum firm: permaneat, sigilli mei confirmatione roboravi. Testes Baldninus prior de Dunis; Walteru do Uxhem, monachus; Egidius monachus; Walterus custos de Erlebaldi capella, Johannes Clericus, Monekinus Pud. Cum igitur Ingerannus prcdjctus intcllexisset ejusdem instrumenti
196
tenorem, confessus est coram nobis, omnia vera esse que in eo continebantur expressa, et ab omni theloneo in perpetuum quitam clamavit ecclesiam memoratam de omnibus rebus quas ad proprios usus adduxerit vel abduxerit, dum tamen cum rebus predictis non fuerint alique res quas ea intentione emerint fratres prefate ecclesie de Dunis, ut rursum vendere intendant; que si ita fuerint de illis solvant dicti fratres secundum consuetudinem laicorum et tam se quam heredes suos ad penam quadraginta solidorum, Flandrensis monete, totiens solven- dorum, quotiens ipsi vel aliquis heredum suorum contra quitantiam hujusmodi et liberalitatem patrissui, aliquid attemptarent in perpetuum obligavit. Nos igiturrogati a partibus, presentem paginam sigilli nostri appensione, dignum duximus in testimonium munieudam. Actum anno Domini M° CC° tricesimo septimo, mense Maio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 85, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/2ccec396-176f-4c61-874d-327d60d8d1a3/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success