Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 467, S. 579
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 467, S. 579

Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 467, S. 579
Ego Margareta, domicella de Denramonda, notum facio universis presentem paginam inspec- turis, quod ego pro salute anime mee, viginti quinque mensnras terre, jacentes in parrochia de Dudzela, quas ecclesia beate Marie de Thosan ante me, vel in temporibus mcis acqui- sierit commutatione, vel emptioue, quitas clamo et liberas ab omnijure, forefacto et dominio, quod spectat ad me, excepto quod predicta ecclesia ad tres terminos anni, videlicet in sab- bato post festum beati Donatiani et sabbato post Purificationem beate Yirginis et sabbato post Ascensionem Domini, de singulis mensuris XL denarios michi tenetur persolvere. Hoc addito quod post obitum A. monachi in carta mea scripsi tantum meum habebo relevium. Ut autem hec donatio firma permaneat et illibata presentem paginam sigilli mci munimine roboravi. Datum apud Sanctum Trudonem, anno Domini M* CC° XXX", feria quinta post festum beati Martini.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 467, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/2d028d3d-2456-428f-83a5-c82767a9d367/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success