Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 676, S. 856
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 676, S. 856
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 676, S. 856
Clemens episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Johanni abbati monasterii de Dunis, ordinis Cisterciencis, morinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Personam tuam nobis et apostolice sedi devotam paterna benevolentia attendentes, illa tibi libenter concedimus que tibi et monasterio tuo salubriter cognoscimus expedire. Tuis itaque suppli- cationibus inclinati ut tu et successores tui abbates monasterii de Dunis, ordinis Cisterciensis, morinensis diocesis, qui fuerint pro tempore, altaria, calices, vestimenta et alia ad divinum officium in eodem monasterio spectantia que de jure benedici debent, benedicere valeatis vestri ordinarii in omnibus semper salvo jure, tibi concedimus per presentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contrairc. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Beliicadrum arelatensis diocesis xvu kal. Octobris Pontificatus nostri anno duodecimo.
P. Dumas. Jo. De Neapoli.
Jo. Screivel.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 676, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/2eeca2e3-390b-4230-9642-9f55ce27719b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success