Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1038, S. 1187
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1038, S. 1187
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1038, S. 1187
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Philippus, Flandrie et Viromandie comes, notum fieri volo tam futuris quam prcsentibus, quod apud Rodenborgh, ab introitu vie que vocatur Stodingre wech, usque ad solitudinem integri moor, ad viam faciendam et aqueductus fodiendum, decem virgas mensurales in latitudinem, fratribus beate Marie de Thosan libera donatione concessi et in illa solitudine integri moor, inter Wolfs kil et Scone velth sexaginta mensuras, ad turvas fodiendas; pro mea meorumque salute perpetuis eorum usibus assignavi. Ut autem hoc ratum maneat et inconvulsum fidcli litterarum memorie com- mendari et sigilli mei impressione ac horum testium annotatione roborari prccepi. Testes: Gerardus, prepositus Brugensis et Flandric cancellarius, Gerardus de Mescina, Insulensis prepositus, Johannes castellanus Brugensis, Gillebertus de Heile, Robinus de Mescina, Wal- terus Pco, officialis comitis. Actum anno lncarnati Verbi M° C° LXXX° VM°.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1038, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/360c6a22-f137-49ef-867c-1eb56302ca0e/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success