Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 521, S. 624
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 521, S. 624
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 521, S. 624
Nos Margareta, Flandric et Hainoie comitissa et nos Guido, filius cjus, coraes Flandrie, notura esse volumus universis presentibus et futuris presentem paginam inspecturis, quod ad instantiam universornm raercatorum Romani imperii Haramenburgensisque civitatis et eorum nuntiorura ad hoc missorum, domini Hermanni, filii Hogeri de Lubeke et magistri Jordani de Ilammenburgh requisitionem de nostra bona voluntate predictis mercatoribus oninilnis conce- diraus, quod nullus mercator in comitatu Flandrie duello provocetur sicut nec in imperio mercatores Flandrie possunt provocari, et quod nullus eorum possit forefacere bona alterius, sed malefactor pro suo delicto, secundum scabinagium et legem terre, satisfaciat et puniatur. Nullus etiain mercator imperii pro alterius debito coram scabinis in Flandria contracto, vel recognito detineatur, nisi principalis debitor, vel fidejussor ipsius, et si contingeret prin- cipalcm debitorem et fidejussorem, vel fidejussores ipsius, ante solutioDcm talis debiti rcce- dere et non reverterentur nec mitterent, pro solutione facienda, ita quod oporteret creditorem eos sequi ad civitates vel oppida, ubi haberent domicilia, scabini vel jurati dictorum locorum facerent satisfieri creditori a principali debitorc, vel fidejussore, vel ab eorum heredibus, si tantum haberent in bonis, ad cognitionem, sive testimonium scabinorum Flandrie coram quibns dictum debitum recognitum fuerat vel contractum. Si autem non essent, solvendo pro- cederent contra eos secundum legem et consuetudinem dictorum locorum. Insupcr cora vel bannus juri contrarius non fiat in mercatorum prejudicium et gravamen, et si super hoc contentio oriatur, judicio scabinorum terminetur. De quacunque etiam lite, vel discordia, mercator fuerit calumpuiatus in loco scabinagii, ubi scabini debent judicare delictum, vel forefactum, aliter non poterit convinci nisi per veritatem scabinorum, vel veritatem a sca- binis acceptam, et convictus delictum suum secundum legem scabinorum et terre emendabit. Calumpniatus autera de lite, vel alia re non in vinculis teneatur, si dare voluerit fidejus- sorem ydoneum vel tot bona habeat ibidem que valeant suam emendam, dumraodo de hoc constare possit per duos testes vicinos suos non suspectos, quorum testimonio standum erit, nec poterit irritari, nisi de capitc fuerit calumpniatus, vel de membro ubi de raembro judicatur. Causa autem mercatorum infra tercium diem vel saltcm infra octavum in portu de Dam ct de
587
Brugis debct terrainari nisi scabini per suum juramentum dixerint infra talem terminum se eam terminare non posse et tunc bona fide eam quamcito poterunt terminabunt. Si autem mercator diem placiti sui expectare non poterit, fidejussor suus, vel alius pro eo polerit respondere. Nullus etiam mercator debet in litoribus Flandrie bona sua per naufragium amittere que de fiuctibus poterit eripere, sed pacifice fruatur eisdem. Preterea mercatores, vel eorum naves cum fuerint onerate, si non fuerint calumpniate, legitime de aliqua re prius violentur, non detineantur, vel arrestentur nisi recens factum evenerit, vel alia causa subsit, pro qua teneri possint secundura terre consuetudinem. Si vero super debito raercator calump- niatus fuerit aliquis ibidem non recognito per scabiuos, purgare se poterit juramenlo suo sine interpresura et si se purgare noluerit solvat et emendet secundura legem loci. Si autem aliquis per infortunium armamentis navis sine dolo et violentia et sine discordia ledatur, vel occidatur, vel extra navem cadat, libcrc quivis eum juvare poterit sine forefacto, nec navis nec bona mercatoris, nec aliquis hac occasione poterit arrestari, vel impediri. In omnibus vero aliis, que in presentibus litteris non sunt expressa, standum est oonsuetudini vel legi terre Flandrie. Ut autem omnia premissa in perpetuum robur optineant firmitatis presentes littcras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum Furnis, anno Domini M° CC° quinquagesimo secundo, dominica in Ramis Palmarum.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 521, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/3bd387af-d32d-48b1-b559-45d7ace0f605/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success