Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1086, S. 1219
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1086, S. 1219
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1086, S. 1219
Universis presentem paginam inspecturis, ego Arnulfus, filius Henrici dicti Amman, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod contuli in puram elemosinam pro anima mea et pro animabus predecessorum meorum viginti mensuras terre in Adendiec et partem fundi quam habeo in Gandavo juxta pontem qui appellatur Vebrucge et viginti octo marcas ilandrensis monete, quas mihi Henricus frater mcus de meo debet patrimonio, ecclcsie de Thosan jure hereditario perpetuo possidendas. Et quia proprium sigillum non habui ideo sigillis decanorum sancte Pharahildis et Christianitatis in Gandavo hanc paginam feci communiri. Actum anno Domini M° CG" XX", mense Aprilis. Testes autem isti interfuerunt huic donationi: Magister Simon presbiter sancti Nicholai, et Magister Giselbertus presbiter sancti Johannis et Hugo filius Marke, capellanus Hospitalis beate Marie et Philippus filius domine Wivine et Alexander filius Baldwini, qui tunc temporis scabini fuerunt. Et hec donatio facta fuit coram priore de Thosan et Eustachio monacho ejusdem loci, apud Ganda, in domo Baldwini filii Erardi.
506
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1086, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/3decc77e-3fd8-4630-86b1-3b547df0b75b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success