Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1197, S. 1322
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1197, S. 1322
Univcrsis presentes litteras inspecturis J. decanus Christianitatis Bergensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Johannes, dictus Vos.filius Eustacii Vos de Erem- boudscapple, duodecim solidos tres denarios et unum obolum annui redditns, quos habebat assignatos super qninque mensuras terre monasterii de Dunis, que terra sita est apud curtem dc Sintine, in parochia de Erembaldi capella et slucemed vulgariter appellatur, libere resigna- vit ac tradidit absolutc in manus fratris Johannis, magistri de Sintine ad opus monasterii memorati. pro octo libris Qandrensibus quas sibi confessus est esse legitime ac integre per- solutas. Et dictam terram ipsius monasterii a dicto censu, seu redditu, quitam clamavit et liberam, ac promisit bona fide se contra dictam liberationem seu rcsignationem per se vel per alium perpetuo non venturum et ad hoc se suosque heredes in posterum obligavit. Et ut plcne cautam sit Dunensi monasterio atque ad majorem securitatcm eidem super hoc in futurum prestandam. Idem Johanncs duodecim solidos, tres denarios et unum obolum annui redditus assignavit monasterio antedicto super Wallum, in quo sita est domus dicti Johannis et super duas mensuras terre circumjacentes, ad quem redditum, sive censum, eidem monas- terio pcrpetuo singulis annis prestandum, dictum Wallum cum predicta terra circumjacente cidem monasterio obligavit specialiter et expresse, si ipse vel sui heredes per se vel per alios contra dictam resignationem sive liberationem dunense monasterium presumentur in posterum mo- lestarc. Acta autem sunt hec Bergis, publice coram nobis Margareta, uxore dicti Johannis et Johanne filio primogenito eorundem consensum prebentibus et assensum expressum sollempniter ad omnia et singula supradicta. In premissorum igitur robur perpetnum munimen sigillum nostrum una cum sigillo domini W. abbatis sancti Winnoci Bergensis et domini J. presbyteri dc Eremboudscapple ad preces et instantiam dictorum Johannis et Margarite presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini M^CCLX" septimo, mense Martio.
607
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1197, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/3e2e385d-b70f-4d2d-a166-82c0265fb35d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success