Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 747, S. 909
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 747, S. 909
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 747, S. 909
Yiro venerabili domino et amico in Ghristo carissimo, R. Tornacensi archidiacono, suis et omnibus presentes litteras inspecturis, W. de Capella, J. et W. cancellarii canonici sancti Donatiani in Brugis, in Domino salutem. Privilegium domini pape et alia virorum illustrium Ph. comitis Flandrie et pie memorie comitis balduini F. et Johanne, Flandrie ac Haynonie comitisse, privilegia conventui de Thosan collata, vidimus et legimus quorum cxcerpta subscrip- simus singula singulorum, de quibus excerptis videlicet quod eadem in supradictis privilegiis vidimus, testimonium perhibemus. Ipsa autem excerpta distinximus in hunc modum: Clemens papa inter cetera que in suo privilegio continentur sic ait: preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum jure et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fideliura, seu aliis justis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata per- maneant. Item libertates et immunitatcs ordini vestro a predecessoribus nostris indultas, ac rationabiles et honestas monasterii vestri consuetudines, hactenus observatas, et exemptiones secularium exactionum a principibus terrarum vobis rationabiliter concessas, auctoritate apos- tolica confirmamus et illibatas statuimus perpetuo permanere. Philippus quondam Flandrie et Viromandie comes sic ait: Notum vobis fieri volo et raando atque precipio ut abbatem de Capella et fratres ejus atque bona eorum ab omni exactione telonei libera dimittatis, et nichil ab eis exigere presumatis, sive per terram sive navigio venerint. Vir etiam illustris Balduinus comes Flandrie ita scripsit: notum vobis fieri volo et mando atque precipio, ut abbatem de Thosan et fratres ejus, atque bona eorum ab omni exactione telonei libera dimittatis et nichil ab eis exigere presumatis, sive per terram, sive navigio venerint. Sciant enim omnes quod eosdem fratres exemplo felicis memorie avunculi mei, Ph. comitis, a teloneo et omni exactione liberos in perpetuum et absolutos dimisi. In privilegio quoque Johanne Flandrie ac Hainonie comitisse, que subscripsimus continentur. Ego Johanna, tum Flandrie quam Hainonie comitissa juxta privilegia bone memorie patris mei et avunculi, patris mei, illustris comitis Philippi, ecclesie de Thosan in omni potestate mea libertatem a teloneo et omni exactione concedo, ut fratres ejusdem ecclesie per terram et per aquam, in omnibus rebus suis, libere eant et redeant, et districte prohibeo ne quis eos aliquid ab eis exigendo, audeat moleslare. Prohibeo etiam districte ne quis eis libertatem eundi, tam per aquam, quam per terram audeat prepedire, nec viam perfodere, nisi statim pontem reponat quo itinerantes libere possint transire. Precipio etiam ut omnes vias, tam nave quam curru, liberas habeant quas longis retro temporibus habuerunt.
212
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 747, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/3f72ab96-748f-4536-8efb-2635d29badf1/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success