Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 533, S. 635
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 533, S. 635
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 533, S. 635
598
custodie sive sacriste ccclesie sancti Vedasti Attrebatensis triginta solidos, item cum cruce ultra mare legavi quindecim libras flandrensis monete et omnia arma mea que habuero iu die deccssus mei, in subsidium terre sancte ubi Christus pro me sanguinem suum fudit. ltem domina Lucia, soror mca, lcgavit Jacobo, filio meo,tres libras , Sibillie vero, filie mee, quadraginta solidos. Itcm domicella Sibilia, soror mea, legavit eisdem Jacobo, filio meo, vigiuti quinque libras ad addiscendum. Sibilie vero, filic mee, duodecim Iibras. Ego ante legavi cisdem filiis meis, Jacobo scilicet et Sibilie, quinquaginta octo libras et sic debeo eisdem filiis meis centum libras flandrensis monete, quas statim post obitum meum cisdem filiis meis de paratioribus bonis meis sine contradictione et difficultate aliqua ante omnia volo solvi. Ita quod Jacobus, filius meus, de dictis centum libris habeat duas partes, Sibilia vero terciam partcm tantum. Et notandura quod si predicti filii mei, absque herede de carne propria, ab hac vita decesserint, dicte centum libre ad heredem meum revertentur. Item volo modis omnibus quod in die sepulture raee cuilibet pauperi, qui tempore decessus mei habere solet prebendam ad mensain pauperum ecclesie de Ramscapple, detur ad mensurara de Furnis unum spind frumenti. Ego autcm ct Beatrix, uxor mca, eligimus sepulturara nostram Dunis ct in orientali parte claustri monachorum , si potest fieri, desideramus et petiraus sepe- liri et volo quod in die sepulturu mee habeat conventus de Dunis centum solidos ad pitantiam et centum solidos in die scpulture Beatricis uxoris mee. Ad executionein vero singulorum ct omnium premissorura eligo testamentarios viros venerabiles et religiosos dominura abbatem de Dunis et dominum abbatem sancti Nicholai Furnensis et fratrem Henricum de Roxdamme, cognatum meum, monachum de Dunis, si tunc fuerit in hac vita. Ut in omnibus que ad executionem predictorum omnium et singulorum pertinebunt, ordinando procedant prout ad salutem anime mee visum fuerit faciendum, et de paratioribus bonis meis accipiant pre- dicti executores denarios et alia ad exequendum omnia supradicta. Ita tamen quod predictis filiis meis Jacobo et Sibilic de dictis centum libris quas eis dcbeo, eo modo quo dictum est, ante omnia satisfiat. ln cujus rei testimonium et munimen predicti doraini de Dunis et de Sancto Nicholao abbates et decanus christiauitatis furnensis ad petitionem meam presenti scripto, una cum sigillo meo, sua apposuerunt sigilla. Actum Dunis, anno ab Incarnatione Domini M° GG L" X" quinto, in die Epyphanie Domini.
599
DL — N° 996.
Les echevins de BruxeUes enjoignent a Franco Vnents de ne plus molester Wautier, fils dHenri, au sujet d'une maison sise a Caudenberg, ci-devant habitee par Arnould Vrients.
Universis presentes litteras visuris Johannes Lose, amannus Bruxellensis, Henricus Merthe, Willelmus, filius Arnoldi, Johannes, filius Gerelini, Henricus Wert, Arnoldus Tuninc, Wil- lelmus Egloi, Johannes de Senna junior, scabini ejusdem loci salutem et veritatem. Noveritis Walterum, filium quondam Henrici, filii Andree, coram nobis Bruxelliense in pleno judicio esse defeusum ab impetitione et molestatione quod ipsum molestaverat Franco, dictus Amicus, super domo et domistadio, sitis supra Frigidum montem, in qua Arnoldus Amicus quondam mansit et eidem Franconi super dictis bonis silentium sententialiter esse injunctum. In quorum testimonium et muniraen sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum et actum anno Domini M° CC° LXV° in vigilia beate Marie Magdalcne.
DLI. - IV 997.
Liltera Arnulphi, filii Alidis, super electione sue sepulture in monasterio de Tlwsan e.t de XL libris quas contulit eidem post mortem suam.
Universis Christi fidelibus presentes litteras mspecturis, Arnulphus, filius Alidis, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod ego prefatus Arnulphus vita co- mite et compos rationis mee mihi in monasterio beate Marie de Thosan elegi sepulturam, quam citius mihi per Dei providentiam contigerat viam ingredi carnis universe, unde et dicto monasterio ob meorum remissionem peccaminum ac parentum meorum in puram con- tuli elemosinam quadraginta libras flandrenses, de paratioribus bonis meis, post decessum meum recipiendas, ad opus monasterii prenotati. Insuper abbas dicti monasterii et conventus me, si competenter poterit fieri, sepelient et pro me in omnibus que ad ordinem pertiuere
600
noscuntnr tamquam pro confratre monasterii et consorte facere tenebuntur. In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillo abbatis dicti monasterii presentibus apponere dignum duxi. Datum et actum anno Domini M° CC* L" X" quinto, mense Martio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 533, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/43cc5aaf-7aaa-44c3-9c9a-37e75c10a97d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success