Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 736, S. 897
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 736, S. 897
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 736, S. 897
Ego Gillebertus castellanus Bergensis, miles, dominus de Stenvorde, et Maria uxor mea, notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod ob remedium animarum nostrarum et omnium predecessorum nostrorum dedimus et concessimus fratribus ccclesie de Dunis, cisterciensis ordinis, liberum transitum ab omni exactione, sumptu et consuetudine per nostrum Overdragh apud Bergis, ita quod sicut de rebus nostris nichil exigitur, ita de ipsis sive rebus eorum, nichil penitus exigatur, firmiter interdicentes ne aliquis in posterum dictis ( fratribus, sive rcbus ipsorum super hac donatione et concessione nostra molestiam inferat vel gravamen. Actum anno Domini M° CC° quadragesimo quarto, in crastino beate Lucie virginis , presentibus fratre Willelmo Grendel, monacho de Dunis et fratre Johanne Heinoet, magistro de Sintines.
200
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 736, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4416f076-b823-4bad-8bfc-91e2d510ad3c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success