Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1169, S. 1291
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1169, S. 1291
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1169, S. 1291
Universis presentibus et futuris presentes litteras inspecturis, Willelmus, miles, et dominus de Strena et fratres sui Henricus et Hugo, salutem. Universitati vestre notum esse volumus quod nos , donationi predecessorum nostrorum assensum prebentes, fundum qui dicitur Sanctus Mons in episcopatu Leodiensi et totam terram ac solitudinem et moer adjacentem infra terminos subscriptos contentum cum doininio, officio et decimatione et omni jure quod in ipso habuimus, vel habere potuimus, preter summum jus ecclesie beate Marie de Thosan pro nostris ac parentum nostrorum animabus in puram elemosinam contulimus perpetua liber- tate possidendum. Termini autem sunt hii: primus terminus incipit ad overdraga et ab overdraga supra metam que distat a gravinnen sfoed.spacio centum virgarum, ab illa meta super aliam que etiam distat a gravinnen sloed, spacio centum virgarum et ab hac meta supra metam que distat supra gravinnen sloed, et ab ista meta ad aliam que stat supra monachorum Loeddic, supra moer et hec meta currit supra monachorum Loeddic, qui stat secus parvum vorre et parvum vorre in marca et marca ad overdracht. Insuper et aquas omnes infra terminos prescriptos comprehensas et jns piscandi in ipsis et specialiter in gravinnen sloed, et dimidiam partem juris piscandi in floivio qui marca dicitur', sicut se extendit juxta terram ac solitudinem supradictam cum perpetua libertate concessimus ecclesie memorate. Ut ergo ista donatio perpetuam habeat firmitatem, ego Willelmus, dominus de
576
Strens, presentem paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1169, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/447756e8-7bfb-4af1-a3c5-0a22c63372f4/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success