Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 267, S. 399
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 267, S. 399
Universis Cliristi fidelibus presentes litteras inspecturis, G. decanus sancte Walburgis in Furnis et frater E. dictus ccllerarius de Dunis eternam in Domino salutem. Noverit univer- sitas vestra quod cum inter ecclesiam beate Marie de Dunis ex una parte et ecclesiam sancte Walburgis in Furnis es altera, querela mota fuissct super decimam cujusdam terre ecclesie de Dunis, que jacet circa domum ejusdem ecclesie de Dunis, extra Novum Portura infra dicum, tandem querelam memoratam de commuui consensu nobis dederunt in manus , ratum habituri quicquid super eadem querela pro bono pacis ordinaremus. Nos igitur paci providentes ordinavimus ut quecunque memorata ecclesia de Dunis, vel certus familiaris ejusdem terraui antedictam excoluerit, medietatem decime sibi libere et pacifice retineat, ecclesia sancte Walburgis Furnensis, aliam medietatem eque libure et pacifice percipiente. Si autem sepedicta ecclesia de Dunis terram memoratam secularibus ad censum dederit et a secularibus exculta fuerit, antedicta ecclesia sancte Walburgis decimam ejusdem terre integre percipiet, in bona pace. Ut igitur hec ordinatio nostra rata permaneat et in posterum inviolabiliter observetur presens cirographum confecimus et sigillis utrarumque ecclesiarum fccimus sigillari. Actum anno Domini M° CG° XXX" tercio, mense Decembri.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/45191881-07aa-4e09-a117-eaf4301c9a99/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success