Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1234, S. 1362
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1234, S. 1362
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ne mors que plurimos , quos spes lon- gioris vite seduxit, ex improviso rapuit, incerta advcntus sui hora me omnino inveniat improvisum, ego Henricus, dictus de Werhem, presbiter, testamcntum meum cxtenso nomine testamenti, seu meam ultimam voluntatem , quocunque nomine censeatur ad honorem Dei omni- potentis sanctorumque omniura pro remedio anime roec condo ct ordino in hunc modum: In primis ordino et dispono, ut de me conquerentibus et lcgitime probantibus restitutio justu fiat, ad quaro faciendam omnia bona mea mobilia et immobilia, presentia et futura, volo esse omnimodc obligata et de hiis que supcrfuerint relinquo jure legati Johnnni Scapelin, fratri meo, mansionem meam.que dicitur Bards, cum terra jaceute. videlicct circiter triginta duabus mensuris in parochia de Adenghem. Item relinquo eidem viginti scptcm et dimidiam meiiiuras terre vel circiter, jacentis in parochia predicta de Adenghem, que tenentur a Lamberto, dicto Hallin, in feodum, tunc propter Deum, tunc quia ipse tanquam hcres in proximis debet succedere in eisdem. Item relinquo eidem jurc legati octo raensuras terre mee, vel circiter,jacentis in parochia de Adenghem et de Eclo, antc domum seu mansio- nem Willelmi dicti Suaefs, ex parte meridionali strate pub'ice, seu vie communis. Item relinquo, jure legati, Willelmo, filio Willclmi Sleyhouds et aliis suis coheredibus, si quos de semine paterno et materno nasci coutigcrit, totam wn.siinain quam habco inter viam que dicitur comitis, seu vulgariter via de Vaken et aqueductum Johannis de Leffiiighe, a moro qui fuit quondam Willelmi Heldecops, opidani de Ardenburgh. usque ad AJorshoeft inferius. Item relinquo jure legati Johanni Castelein et liberis cjus quindecim solidos annui et perpetui redditus, quos ipse mihi solvere consuerit, necnon arrerngia quc mihi dcbet de redditu pre- notato. Item relinquo jure legati Lamberto dicto Scapelin, usumlructum quoad vivet de sex mensuris prati mei, vel circiter jaceniis in Nordbroech, intcr terram Lamsini Spirincs et pratum quod quondam fuit Johannis Willemans. Hereditatcm autcui dicti prati rclinquo
647
jure legati Willekino, filio Willelmi Slcyhouds supradicto, suis coheredibus .siquos nasci con-
tigerit de patre suo et matre, ut superius est predictum. lta quod ipsi Azelie sorori mee,
qualibct ebdomada de riicto prato solvant duodecim dcnarios flandrenscs, quos eidem relin-
quo jure legati quamdiu vixerit, propter Deum, et si dictus Lambertus matrimonium con-
traxerit, scu ad religionem transicrit aut beneficium ecclcsiasticum, quod quadraginta f£
flandrenses, vel amplius valeat, adeptus fuerit dictum pratrum jam dicto Willekino suis-
que coheredibus, si quos de semine paterno et materno habuerit, statim cedet et quamdiu
ipse Lamberlus usumfruetum dicti prati perceperil, solvet domino de Basen pensionem
annuam, seu redditum qui de dicto prato debetur eidem. Item jure legati relinquo
Tskine, filie Heylewidis, sorori predicti Lamberti, tres mensuras et ducentas virgas terre, vel
circiter, jacentis juxta viam Stiits, inter terram Henrici Pellewoets et terram Lamsini Scone-
mans et hanc terram sic eidem reiinquo si caste et honeste se tenuerit, vel ad religionem
migraverit, seu de sui patris suoruuique parcntum ex parte patris sui matrimonium duxerit
contrahendum, si vero secus egerit mox dicta terra ad hospitale de Maldenghem totaliter
devolvetur. ltem rtlinquo jure leguti in hospitali de Maldenghcm predicto decimam quam
habeo in terris Hugonis de Moro, Walteri Meiers et aliorum ibidem. ltem decem solidos
annui et perpetui redditus, videlicet: tres solidos in fundo Johannis filii Barte, tres solidos
et sex denarios in fundo Walteri de Denze et tres solidos et sex denarios in fiindo Gisel-
lini Blondels ad opus iufirmoruui, quos illic contigcrit adventari et specialiter ad usum illum
qui in ipso hospitaii sancti Johannis Brugensis lustmoes dicitur, seu scaperade. Item relinquo
jure leguti mense pauperum de Maldenghem decem solidos annui ct perpetui redditus quos
habeo in fundo Hcnrici dicti Bernards et quinque solidos consimilis redditus quos habeo
in fundo Christiani r dicti Lokemins, clerici et per hos procuratorcs dicte mense, qua-
libet septimana de dicto redditu, duos denarios dare perpetuo pro anima mea ad indulgen-
tias quas ibidem afferri contigerit tenebuntur. Item totam terram habeo ultra et citra
morslweft jacentem, ex orientali parte mori, sive wastine abbatisse et conventus de
nova Jierosolima juxta Brugis usque ad morum, qui quondam fuit Johannis, filii Beineri,
opidani Brugensis, relinquo jure legati hospitali de Maldenghem supradicto. ltem relinquo
jure legati dicto hospitali de Maidenghem quinque t£ pro Adelysa Debbous, quas ipsi
legassem si dicto hospitali injurium non fecisset. Item relinquo jure legati Beatrici, soror;
predicte Adelyse , quinque t£. Item Johanni, dicto monacho, quinque {£• Item heredibus Arnul-
phi, fratris ipsius Johannis, quinque {£. Item Eufemie, sorori eorundem, quinque f£. Item
Margarete Hallins, sorori predicte Eufemie, quinque ((?. ltem Margharete, filie Mathildis, quinque
Hf. ltem Arnulpho, dicto Fabro, decem fg Turotienses. Item Johanni, filio Aselie, quinque (£.
ltem Egidio, fratri ipsius Johannis, quinque (fc\ Item Mabe, sorori eorum, quinque ffi. Item
Margarete et Beatrici, eorundem sororibus, cuilibet quinque f£. Item Boudekino de Walle
decem libras. Itera Johanni fratri suo, quinque f£. ltem Arnulpho, filio Dirkini Amans, Symoni
et Waltero, fratribus, cuilibet eorum quinquaginta solidos. Itcra liberis Balduini, filii Dir-
kini Amans, quinquaginta solidos. Item re'inquo jure legati hospituli sancti Johannis Brugen.sis
centum libras flandrenses, pro pitantiis die anuiversarii mei ct diebus sequentibus, quantum
redditus inde comparandi extendi poterunt, annuatim perpetuo faciendis. ltem relinquo jure
legati conventui de Dunis centum t# flandrenscs ad emendura redditus de quibus ordino et
648
dispono, quod dicto conventui siugulis annis due pitantie, una vidclicet die annivcrsarii mei ct alia die octava annivcrsarii mci cum vino reneno, si quoquo modo fieri poterit minis- trentur. Item rclinquo jure lcgati conventui de Dunis centum tft Flaudrenses ad emenduin redditus de quibus similiter ordino et dispono, quod annis singulis tres pitantie fiant, una die anniversarii mei, secunda in vigilia Nativitatis Domini et tertia in vigilia Nativi- tatis beati Johunnis-Buptiste etiam cum vino reneno, si fieri poterit competenter. Item monasteriis lnoniulium de Boscbo, de Dorensele, de Hagha, de Sparmalghe, de suncto Trudone, de Ravensberghe et de Valle Celi, cuilibet eorum quadraginta solidos. Item relinquo jure legati hospitalibus de Birvliet, de Ysendike, de Oestburgh, sancte Marie in Wlpis, sancti Johannis in Dam, de Pottria in Brugis, de Torhout, de Bunre, de Tielt, de Donze, cuilibet eorum viginti solidos. ltem Hospitalibus sancli Johannis in Ardenburgh, de Curtraco et de Aldenardo cuilibet eorum quadraginta solidos. Item domui leprosorum de Ardenburgh viginti solidos. Item fratribus predicatonbus et minoribus in Brugis, cuilibet eorum quadra- ginta solidos ad pitantiam. Item fratribus dc monte Carmeli in Brugis viginti solidos. Residua vero bona mea quibus in vita mea non ordinavero, seu ad plenum non disposuero, relinquo in manus infrascriptorum executorura meorum, ut ipsi de consilio sepedicti fratris mei Johannis, dicti Scupelius, inde ordinent et disponant nomine meo, seu vice.prout anime raee saluti viderint expedire. Item volo, ordino et dispono quod quicunque predictorum legatariorum meorum contra presentem ordinationem, seu meam ultimam voluntatem, quicquid notabiliter in judicio, vel exlra judicium attemptaverit, assignato sibi a me lcgato careat et supradicto hospitali de Maldenghem totum cedat. In premissis omnibus et singulis prout congruit exequendis testamcntarios, seu mei testamenti executores nomino, eligo et constituo religiosos et discretos viros dominum Johannem de Dunis et dominum Arnulphum de Thosan abbates, ut ipsi premissa debite, integre et fideliter exequautur. Si vero eorum alterum ante me decedere contigerit ordino et dispono quod superstcs, cum Johanne fratre meo pre- dicto, vel solus si predictum fratrem meum superesse non contigerit, premissacum diligentia, ut tactum est superius, exequatur. Hcc autem volo, ordino et preeipio protcstans, quod si dicta dispositio seu ordinutio mca jure non valeat testamentum, valeat eo jure quo magis valere debeat, videlicet jure codicillorum, seu cujuslibet alterius ultime voluntatis et ut hcc ipsa dispositio, seu ordinatio mea inconcussa permancat et servetur, rogo vos dominos de Dunis et de Thosan, abbates predictos et vos dominos, Michaelem de Jabbeke, canonicum, dominum Petrum, scolasticum ecclesie beate Marie Brugensis, magistros Egidium et Lam- bertum curatos ibidem, dominum capellunum Bcginarum in Vinea Brugensis, ut convocati pariter in testes antedicta intelligere velitis ct in testimonium premissorum sigilla vestra una cum sigillo meo hiis littcris appendere et appensionibus hujusmodi id quod agitur, quantum in vobis fuerit, roborare cum subscriptione aliqua congruente, et nos Michael, Petrus, Egidius, Lambertus, Jacobus, Nicholaus et Balduinus proximo jamdicti testes rogati et vocati premissis interfuimus ct ea intelleximus plene et subscripsimus cisdem, seu fecimus subscribi nomine vestro per verba in nostris personis concepta et sigilla nostra presentibus littciis, una cum sigillo tcstatoris predicti, appendimus in testimonium premisso- rum. Actum et datum anno Incarnationis Dominice, millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, ilie lunc ante Divisiouem Apostolorum.
649
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1234, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/474e759f-c10a-4179-a54a-b9b25fd8ec21/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success