Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 424, S. 540
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 424, S. 540
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 424, S. 540
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quia qui inter homines statuuntur ad noticiam posterorum sepius non perveniunt, nisi scripto revocentur in medium; ea propter ego Godefridus, dominus de Breda, notum facio tam prescntibus quam futuris , hanc paginam inspecturis, quod quidam homines de Valkenissa vendiderunt monachis de Dunis quamdam terram septuaginta circiter mensurarum , que jacet inter Ward, terram predictorum monachorum et pervenit usque ad mcdium Scoda, Willemanno de Valkenissa et fratribus ejus, ad quorum dominium ipsa terra spectabat, consentientibus; qui etiam ipsum dicte terre dominium supradictis monachis vendiderunt. Dominium autem et officium et quicquid juris dicti Wileman- nus et fratres ejus in supradicta tcrra habcbant, ita plene et perfccte in manus meas resignaverunt, ut secundum judicium hominum meorum, possem dare libere et absolute quibuscunque vcllcm dominium illud et ollicium et quicquid juris in terra illa habebam; quod jus et dominium et officium, cum orauibus pertincntiis et libertatibus sepedicte terre; concessi monachis supradictis et pro salutc anime mee et mcorum antecessorum liberc et absolute a dictis fratribus perpetuo possidcnda. Prctcrca adjicimus quod llciva de Berga coram nobis dc pretaxatis fratribus querclam detulit, de quodam jure sibi subjuncto quod in Ganda terra videlicet dictorum fratruin se habere existiniavit. Cumquc utraque pars judicio nostro et fratris Balduiui magistri dc Crabbendic super codtm jure se stare data cautione spopondissct causa ut dccuit diligentcr examinata, quicquid juris predictus Hciva de Berga in prefata tcrra monachorum se habcre dixerat, totum ei et omnibus successoribus ejus perpetuo adjudicavimus, sed et idem Heiva de Berga, coram nobis et subscriptis testibus, dictum jus, libcra voluntatc, ex toto rosignavit. Ul igitur prefatus constitutus et mea similiter donatio necnon et rcsignatio et adjudicatio sepedictus lleiva de Berga perpetuum robur obtineant et ecclesia de Dunis, absque gravamine super hoc, in posterum valeat permanerc, prcscntem cartam sigilli mei appcnsione et plegiorum ac testium subscrip- tione roboravi, universis dcclarare intendcns, quod ego omues res dictorum fratrum que
503
mee ditioni subjacent, in mea protectione suscipio. Ut si quis dictos fratres de Dunis molestare presumpserit, aut res ipsorum, quod absit, abstulerit, indignationem Dei et offensam nostram incursurum se noverit, ac si mihi vel rebus meis injuriam intulisset. Plegii autem dicti contractus fuerunt: Eloudus et Johannes filius ejus, Walterus Belard et Arnulfus frater ejus, Wlfart de Burgt et Arnulfus filius Elizabeth. Testes vero fuerunt: Odinus Splinter et Gerardus frater ejus, Theodericus Hellebrekere, Hugo Ghater, Boudinus de Gerseca, Dankart filius Willeman, Hugo Lauwart filius Domlin. Testes vero resignatio- nis quam fecit Heiva de Berga sunt hii: Arnulfus Lovin, Arnulfus de Ossendrecht, Witta de Borgvliet, Betto frater ejus, Waltcrus Belard, Gislebertus de Bietlande, Arnulfus pres- biter de Berga. Actum anno Domini HfCG* nono decimo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 424, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4bc26800-7563-4dd8-a01a-8ec36b703cd5/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success